Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 131

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

131

<< Nr. 130 | Index | Nr. 132 >>

Absender: Froben, Hieronymus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: (im IV 1520)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 297-298




--297--

Quanquam multa tuae prestantiae scribere gestiat animus, Zingli
doctissime, tamen cum commoditate et ocium impedit, nactus oportuniorem
locum prolixitate te obtundam. Interim non te lateat, dominum
Erasmum valere optime, et spem esse, quod brevi nobis reddatur.
Dedit recens, quae toties promittit, "Antibarbara", tamen
primum saltem librum, impeditus contumeliosissimo Leei libro, de quo
multa scribere haberem, quae reservo, donec et ipsum misero librum.
Opinabar eius hic esse copiam; alioqui meis attulissem humeris.
Francofordiae bonorum parum erat librorum. Euripides tuus
est, donec provisum tibi fuerit aliunde.
Lutherus condemnatus est ab universitate Coloniensi et Lovaniensi;
condemnatio edita est non positis articulis. Scripsit

--298--

Glareanus intra mensem se affuturm. Parens uterque plurimum
sese tuae dominationi commendat.
Bene vale, virorum eruditissime.
Dominus Ambrosius Syragrius multum te salutat, qui ob
ocium, quo abundat, tibi scribere non valuit.
Hieronymus Frobenius.
Domino Vdalrico Zinglio, domino suo.