Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 132

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

132

<< Nr. 131 | Index | Nr. 133 >>

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 14 IV 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 299-300




--299--

S. Quidam Leus, Anglus, homo indoctus, sed glorię sitientissimus,
in Erasmum virulentissima convitia congessit inepte, sordide
putideque omnia, et habet suos admiratores, hoc est similes "labra
lactucas". In hunc ex itinere meditor scribere; post triduum enim
hinc solvam ad Moguntinos. Scripsit Erasmus tres libros, quos
edidit; praeterea doctissimi quique suppetias ferunt literarum instauratori,
non quod ille aliorum opera indigeat, sed quia barbaris probantur
abiectissimę sycophantię. Hęc te scire volui, ne consterneris,
si quando auditum esset compertum esse, qui Erasmo repugnaret.
Sunt enim tela istius hominis tam infirma, ut ledere famam hominis
adamantinam nequeant. Caeterum te opto valere plurimum et, ut
facis, Christo studere; Christum enim remuneratorem olim sentiemus.
Et si quid aliquando ad me daturus es, Frobenio aut Cartandro

--300--

committas, uterque bis me inviset singulis annis. Saluto Leonem,
et quotquot virorum bonorum tecum habes, cui dicas velim, me non
sollicitum de rebus defuncti magistri Ioannis Liechtenburgii.
Verum si forte fortuna in illius affinis colloquium incidero, explicabo,
quę iste pridem literis et modo per nuncium quendam significavit.
Scripsi ad eum inconsulto; videtur nescio quid stomachi ex mea
simplicitate colligere. Tuum erit excusare hunc meum candorem, qui
deliniavi imprudens, non quod dixerat mercator, sed quod observasse
visus sum tacitis coniecturis.
Vale, et tibi sim commendatus oro. Tui equidem memoriam
nunquam abiiciam.
Basileę XIIII. die Aprilis anno XX.
Tuus V. Fabritius Capito.
Dedit ad me epistolam elegantissimam noster Myconius. Ut in
hac rerum turba respondeam, vix integrum est. Amplector tamen
hominem ut quem maxime propter raras literas et pectus masculum
Christo dignum, nec omitto a Moguntia significare illi animum meum.
Volricho Zvinglio, suo amico singulari.