Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 134

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

134

<< Nr. 133 | Index | Nr. 135 >>

Absender: Ammann, Johann Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: Mailand
Datierung: 19 IV (1520)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 303-304




--303--

Domino Hulderico Zuinglio Iacobus Amanus S. D.
Dici non potest, Zuingli charissime, quantopere tuas expectem
literas, quae me de statu et valetudine tua edoceant. Incredibilis
enim meus in te amor ac benevolentia facit, ut non possim non tuae
saluti timere, non sollicitus non pro te esse. Equidem Christi beneficio
recte valeo. In literis, quantum per ingenioli parvitatem licet,
mihi non desum; nullis certe parco laboribus; praeceptorem, ut antea
scripsi, haud ineruditum sum nactus, nec improbum, quantum coniicio,
cui cognomen est Thylesius; in superioribus literis, nisi quid me
fallit memoria, propter celeritatem perperam Cresinus scripseram; is
natione Brutius est. Hyems nobis fuit mitissimus [!], nisi quod quatuordecim
diebus pene continuis de coelo pluit, adeo ut tuae, nomine
duntaxat, non re ipsa, "Pestis" in mentem venerit, quod alibi [!] dicit.

--304--

Parrocho Vesennio, cuius nomen in praesentia non occurrit,
cuique tuam pertuli epistolam, in qua mei mentionem, ut nusquam
non, honorifice quidem facis, quia in moribus ac sermone nescio quid
Zuinglii renituit, unice amicus esse cupio. Literas Myconii iampridem,
nec sine insigni animi dolore, perlegi, sed iussi, ut forti animo
sit in Christo et te assidue in memoriam revocet, qui nihil non perpeteris,
dum Christum in animis, dolor! Christianorum resuscitas.
Vale et me ama, mi Zuingli
Commentaria Eustathii in Homerum Mediolani non extant,
nec satis compertum habeo, num Romę an vel alibi excusa sint; nemo
id me edocere potest. Caeterum si quid aliud librorum apud nos est,
quos desyderes, dabo operam, ne diu desyderes. Gaudebam mihi oblatam
esse opportunitatem, qua simul animi in te mei benevolentiam
et gratitudinem pro tenuitate mea utcunque testificarer; sed alia fortasse
exhibebitur.
Vale denuo felicissime
Mediolani XIII Calendas Maii.
Domino Hulderico Zuinglio, viro integerrimo pariter ac doctissimo,
amico incomparabili. Tiguri.