Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 135

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

135

<< Nr. 134 | Index | Nr. 136 >>

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 29 IV 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 305-306




--305--

Udalrico Zuinglio S.
Bene facis, charissime Zuingli, quod pusillanimem firmas ad
adeunda certamina cum mataeologis et sophistis. Sumpsi in manus
euangelium Matthaei, ubi Capito dimisit; dimisit autem in eo loco,
qui est c. 6: nolite thesaurizare etc. [Matth. 6. 19]. Hodie secundum
sermonem habeo. Succedit non infeliciter, populo arridet, et indies
melius habebit, spero, sana doctrina. Conabor totis viribus, ut, si
euangelistę mentem ubique assequi non possim, ne tamen sim ei contrarius.
Habeo scopum; et fundamentum, quantum satis est, teneo.
Faceres rem mihi non solum utilissimam, verum reipublicae Basiliensi
atque adeo Christo gratam, si tua collectanea in hunc ad me mitteres.
Opinor enim te, qui nusquam non es diligentissimus, sedulo collegisse,
quod declamasti. Et sic solitus est Capito. Si recta peto, annue;
sin secus, ignosce! Amicitia inter nos syncerissima, deinde negocium
Christi huc impulit. Sollicitus sum de investigando Gabriele,
tametsi nihil offendo hactenus. Cum Henrico Glareano, pręceptore
meo primo in Graecis, suavissimam consuetudinem habui his diebus,
cui me commendes quam potes loquacissime.

--306--

Vale. Ocyssime, ut vides.
Basileę. 1520. Iubilate. Capito abiit 28. die Aprilis.
Habes, opinor, literas, quas ad te scripsit accinctus ad iter.
Caspar Hedio, tuus ex animo.
Ulricho Zuinglio, apostolico viro, amico incomparabili.