Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 136

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

136

<< Nr. 135 | Index | Nr. 137 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 4 V 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 307-308




--307--

Vadiano suo Zuinglius S.
Dici non potest, carissime Vadiane, quantum gaudii nobis excitarint
tuę literę, quę, etsi suapte sponte essent commendabiles, duplici
tamen nomine gratiores fuerunt, vel valetudinis conservandę
pręscriptione, vel Eccei ad Romanam curvam (curiam) profectionis
notificatione. Valetudinem certe meam anxie cupivi tibi commendare;
nam quod nostri nobis dicunt medici, videtur οὐδὲν πρὸς τὸν λόγον;
immo hodie omnia ita repono, ut te coram exponam. Ecceum
autem illum ubi magis degere oportebat, quam in sentina aliqua et
fętidissima et spurcissima (parcat mihi Christus)? itaque illi, dispeream,
nisi contigerit ollę operculum. Romę enim hodie tales sunt,
qui magistros sibi accersant, auribus prurientes. Sinamus itaque istas
simias, immo canes, ut ait Diogenes, regios; Christo nos nitamur.
- Quod ad Luterum scribens mentionem nostri feceris, non dubito

--308--

magnificam, gratum est, si ita temperasti stilum, ut nos, quod tu de
nobis amice iactas, pręstare poterimus. Glareanus quartum diem
Tiguri agens iam in patriam abit, postquam thermis Fabariensibus
laverit, ad Parrhisios regressurus, tui videndi cupidissimus. Si itaque
potes aliqua occasione uxoris e vinculis elabi et sinunt alia minora
tamen illis impedimenta, ad 7. vel 6. Kalendas Iunias venias ad nos
Tigurum. Ille enim ad te iturus erat, nisi brevitas temporis alia
iuberet. Legisti pręterea orationem Dorpii de linguis discendis
propter sacras literas. Ibi consilium est Erasmi, ut homines undique
docti epistolis obruant gratulantes illi; hęc autem ad nos perscripsit
Zasius, nominatim et te et Myconium salutans et optans,
ut ambo ad illum etiam scribatis, laudis cupidum scilicet. Si igitur
scripseris ad nos, transmittito epistolam, et Frobenio aut Rhenano
curante omnia perferentur. Hulderichus Trinckler ordine recensuit,
ut cum fraterculo illo Augustiniano congressus sis. Commendo
propositum tuum; hoc Christianum decet, et presertim te ut
Christianum ita doctum. Medicas autem ut oportet tractare te literas,
ita Christianas decet non omittere, ut illorum patrocinio possis impudentium
ora ἐπιστομίζειν.
Vale cum uxore et tuis omnibus in Christo.
Ex Tiguro, quarta die Maii anno MCCCCCXX.
Doctissimo viro doctori Vadiano Sanctogallensi,
amico carissimo. - Gen Sanct Gallen.