Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 138

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

138

<< Nr. 137 | Index | Nr. 139 >>

Absender: Glother, Johannes?

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 11 V 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 311-312




--311--

Salve, ornatissime Zuingli. Accepi titulum, ut vocant, tuo potissimum
(ut mihi persuadeo) beneficio et auctoritate, qua plurimum
polles apud reverendissimum dominum abbatem; sed ut nihil dissimulem,
satis sero redditus fuit. Primitias Pascae octuo die [i. e. 15 April]
obtuli deo optimo maximo, ille vero Misericordia domini [i. e. 22 April]
tandem ad nos venit. Obsecro te (si modo tuus id splendor et dignitas,
ut tam familiariter tecum agam, patitur), meo nomine primum domino
abbati, deinde et Leoni nostro immortaleis agas gratias, si forte
occasio se obtulerit; nam ego, quod solum datur, habebo. Quod vero
ais, Leonem me operiri ad divi Ioannis festum [i. e. 24 Juni], gratum
fuit, et adhuc esset gratissimum, nisi me Basiliensibus meis devinxissem.
Obvenit eo ipso die, quo prima sacra fęci, sacerdotiolum satis quidem
exiguum, sed quod me Basileę tamen detineat, idque in templo divi
Martini. Fuit auctor huic meę fortunę dominus Ulricus Falco,
qui nunc totam rempublicam Basiliensem administrat; hic, inquam,
clarissimus vir tot hactenus me honoravit officiis, ut iam fere oneraverit

--312--

et prorsus me mihi surripuerit suique iuris effęcerit; cui vitam
debeo, et si quid ea preciosius. Iacobus noster Nepos, Frobenii
typographicus corrector, his deibus uxorem duxit, lecturus deinceps
Homerum gręce, adiuncta grammatica, et ea quoque Gręca; quę
res non nihil me movit, ut eo libentius Basileę agam, quo et ego
ad minimum rudimenta illius linguae percipiam, in qua tu iam cum
Gręcissimis non sine laude certare posses, nemini tamen in Latina
secundus, quod literę tuę satis arguunt, quas ad Hedionem nostrum
aliquot abhinc menses dedisti. Ego tui, mi Zuingli, nunquam potero
oblivisci. Facit hoc humanitas, qua me, dum esses Basileae, immerentem,
indoctum, obscurum, infimę fortunę, hoc est ludimagisterculum,
invisisti; facit hoc morum tuorum elegantia suavitasque incredibilis,
qua omnes tibi devincis, etiam lapides, ut sic dixerim; facit hoc
singularis utriusque Minervę peritia, quę sic eminet, ut, quę excellat,
dubium sit. Dignare te mihi esse pręceptorem; prębebo ego discipulum,
si non idoneum, saltem benevolum. Significa Leoni me non
posse advenire. Magistrum Erasmum, Binderumque saluta
Vale, doctissime Zuingli, Helvetię totius ornamentum
M.D.XX. 5. Idus Maias. Basileę.
Ioannes Glotherus.
Consule boni nostram ad te scribendi temeritatem et amplexabimur
tuam rescribendi ad nos dignationem.
Eruditissimo Tigurinae ecclesiae concionatori domino
Ulricho Zuinglio, amico et patrono syncerissimo.