Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 14

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

14

<< Nr. 13 | Index | Nr. 15 >>

Absender: Erasmus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: (V 1516)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 37-38




--37--

Erasmus Rotterodamus Hulderico Svinglio S. D.
Maiorem in modum me delectavit et tuus tam propensus in me
animus et litterarum tuarum festiva iuxta atque erudita argutia.
Quibus si parum respondeo, non mihi debes imputare, sed hisce laboribus
nunquam, opinor, finiendis, per quos cum sepenumero cogar esse
parum humanus in eos, in quos minime velim, in me ipsum tamen sum
longe inhumanissimus, genii vim exhauriens, quam ne quinta quidem
sarciat essentia. Lucubrationes nostras tibi probari, viro tam probato,
vehementer letor, et hoc sane nomine minus mihi displicent. Gratulor
Helveticę genti, cuius ingenio peculialiter etiam faveo, quam tu
tuique similes optimis etiam studiis ac moribus et expolietis et nobilitabitis,
principe et antesignano Glareano, qui mihi non minus ob
eximiam ac variam eruditionem est gratus, quam ob singularem vite
morumque sanctimoniam et integritatem, homo toto pectore tibi deditus.

--38--

Nos statim a festo pentecostes Brabantiam revisimus; sic enim res
flagitant. Ab hoc coelo non libenter divellimur. Fac, mi Hulderice,
ut obiter et calamum exerceas, optimum dicendi magistrum: video favere
Minervam, si accesserit exercitatio. Hec scripsi a coena impulsore
Glareano, cui nihil negare possum, etiam si nudum saltare iubeat.
Bene vale.
Basileę.
Eximio domino Huldrico Zvinglio, philosopho ac theologo
cum primis erudito, amico fratris vice dilecto, apud Glareanam.