Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 16

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

16

<< Nr. 15 | Index | Nr. 17 >>

Absender: Falck, Petrus

Empfänger: Zwingli

Ort: Freiburg
Datierung: 21 VIII 1516

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 41




--41--

Venerabilis ac multum colende domine, post eas, quas possum ac
merito debeo, amplissimas recommendationes. Gratissime mihi humanitatis
tue fuerunt littere, quibus pro tua erga me amicicia optas et
mones, ut ad aliquam dominorum Helvetio rum congregationem, maxime
in Turego, convenire velim, cum non sit dominationi tue locus Bernensis
opportunus. Quod tandem dedicationem Angelicam mutue
conventioni nostre accomodas, quam ego quoque elegi, et ad illam,
deo concedente, sum venturus. Erit ideo adventus meus iocundior,
cum te amicorum electissimum videre et solus cum solo alloqui permaxime
desiderem. Non erit ergo pro temporis exiguitate epistolium
longius, preter quod dominationem tuam rogatam fore velim, ut me
amplius titulo equitis aurati (qualis non sum) nec honorare, sed neque
credere velis, quod literis dem Grecis aut alteri facultati operam, cum
mihi huius exercicii pro officii administratione sit adempta commoditas.
Vale tamen, meum singulare decus.
Ex Fryburgo Helvetico XII Kalendas Septembris anno domini
M.D.XVI.
Deditissimus tuus Petrus Falco.
Venerabili domino Uldarico Zwingli, curato Glarone,
arcium liberalium magistro expertissimo, domino ac preceptori suo
plurimum colendo.