Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 17

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

17

<< Nr. 16 | Index | Nr. 18 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 19 X 1516

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 42-44




--42--

Vldrico Zuingli Glareanus S.
Non sinit infelix meum pistrinum, ut frequentes nostrae remeent
literae. In re tamen tua sollicitavi fidelissime. Nam magna vix contentione
obtinui, ut Cornu Perotti una cum Varone [!], Festo et
Nonio Marcello in Aldina litera tibi pro relicta aut si mavis reliqua
apud me pecunia vindicarem. Emi et in eadem litera tibi
Lactantii Firmiani omnia quae possunt haberi opera una cum
Tertulliani voluminibus, libros Christiano theologo et viro in bonis
literis erudito oppido quam necessarios. Habes autem apud me scuta
tria et quattuor quos vocant corvos. Pro Cornucopiae et caeteris
adpressis solvi duos aureos, pro Lactantio et Tertulliano non plane
aureum. Dedi insuper omnes concinnandos barbato illo [!], quem
noscis, cavique apud servos, ut mundos et expolitos quam maxime
possunt reddant. Quacunque igitur die mittes '῾Ηφαίστιον τὸν βιβλιοφόρον,
apud me parata omnia inveniet. Emi et nescio quid, audeamne

--43--

dicere? Porcvini Gracchi - dicere volui ad Ortwinum
Gratium - epistolas aut sales illos iucundissimos, auctos praeterea
et magistraliter determinatos. O ipse lacerat bonos bossos, praesertim
Zuickavia cum sua herba γυνή. Caeterum Lachnerus ille Guolfgangus
misit Venetias, qui in litera Aldina optimos quosque
authores afferant: Gellium, Caesarem, Platonem, Ciceronem,
Homerum, Lucianum, Demosthenem et, quos referre non mora

--44--

est, innumeros alios. Qua in re cautione utendum: si ex iis aliquos
habere voles, rescribito Lachnero ut potes amicissime, ne tui obliviscatur;
velle te pecuniam promptam apud me ponere. Atque id
eam ob causam potissimum: quicquid enim bonorum librorum Basileam
venit, triginta adsunt, qui vix conquisito precio arripiunt;
tantus est appetitus hominum et furor (nam et furor est) nonnullorum,
quibus tamen hi libri neque usui sunt, neque intelligunt, habere tamen
volunt et, quam sapere, strenue insanire malunt. Rescribe, oro, an
epistola Erasmi ad te venerit, de qua saepius tibi scripsi. De
Vannio quoque nihil prorsus audimus.
Vale, et me ama
Basileae ex pistrino meo anno Christi M.D.XVI, decimo
quarto Calendas Novembreis.
Vldrico Zuingli, Doggio, viro philosopho et theologo,
nobis amicissimo.