Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 18

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

18

<< Nr. 17 | Index | Nr. 19 >>

Absender: Tschudi, Petrus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 23 X (1516)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 45-46




--45--

Vldrico Zuingli Petrus Scudus S. D.
Literae tuae tribus fere hebdomadibus in itinere remoratae longoque
expectatae desyderio nostras ad manus tandem pervenerunt; quibus
vix dum perlectis alter tabellarius abiit. Sed gaudeo, vir humanissime,
de fratris reditu, quo vix gratius quicquam scribere potuisses, haud
enim exiguis me curis angebat eius ad Galliam discessus. Sed et
simul haud parum nos exhilarat, quod tuo non sumus destituti auxilio;
polliceris enim diligenter pro nobis pugnaturum. Iam tandem aliud
quippiam accedit longis deflendum querimoniis, vir disertissime. Retulerunt
nonnulli (quod et ipse elegantissima tua nunciasti epistola)

--46--

tuas te sedes Eremum translaturum, quod profecto haud secius
tristor, ac si e Trophonii specu rediissem. Quid enim Glareanae
nostrae tristius accidere poterat tanto videlicet privari viro! Sed ne
adulari videamur, quocunque hoc tandem procedat, boni consulamus
oportet. Nil sane magis a te peto, quam ut ea pręstes, quae prioribus
poposci epistolis, meque ames, ut assoles. Nil enim unquam tanti
iudicavi, quam viri tam docti tamque humani amicitia frui. Nam
ἀναγκεότερος πυρὸς καὶ ὕδατος ὁ φίλος. Et si quid contra elegantiarum
leges uspiam oberrarim (quod haud dubie in pluribus locis confiteri
habeo), boni consulito. Modicae enim aetatis adhuc sum ac homo
penitus ἄμουσος.
Ne autem prolixius hisce te nugis sustineam, calcem verbositatis
recipe his paucissimis: vale Nestorios annos et me inter tuos enumerato
Decimo Calendas Novembrias [!].
Vldrico Zuingli, viro philosopho et theologo.