Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 19

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

19

<< Nr. 18 | Index | Nr. 20 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 25 X 1516

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 47-48




--47--

Zuingli suo Glareanus S.
Scripsi nuper, charissime Uldrice, et copiosius et fortassis cordatius,
quae in rem tuam curassem. Ne vero interceptae literae anxium
te reddant, iam denuo, esto manus frigeant (frigebant enim maxime
cum haec scriberem), certiorem ea de re facio. Emi tibi Copiam
cornu, cum Pompeio [!] Varrone et Nonio, Lactantium cum
Tertuliano, non addens, quantum quodlibet illorum constet. Scio
enim te mihi confidere ut amico, atque tu quoque non es inscius,
quam illibenter docti supputationibus illis sese astringunt. Habuisti
mecum iij scuta et quartarios duos minores. Summa autem horum
codicum facit 2 aureos et XXXV plapp. Basilicos. Caeterum mitto
tibi exquisitissimas illas Epistolas obscurorum virorum ad Porcwinum
Graccum - dicere volui Ortwinum Gratium - ampliatas
non restrictas, explicatas et replicatas. Ipse vult se percutere cum
eo et lacerat mirabiliter grossos bossos. Hieronymus dispositus est,
sed bibliophorus ducere non potuit. Curabimus autem propediem, ut
Eremum, quam semper vivens inhabitavit, visat. Unum est, magnopere
ad rem pertinens. Vide, ut et Frobenio et socero eius Lachnero
utrisque singillatim scribas quam potes (potes autem maxime) amicissime
Ea res faciet, ut, cum libri alii adveniant, tibi promptiores sint patrociniumque

--48--

meum eo lenius ferent. Cum enim boni libri adducuntur,
omnes advolant praeripiuntque scioli, quae neque intelligunt neque
legent unquam. Spero autem post duos menses ex Venetiis magnam
librorum molem, in litera etiam Aldina, huc duci. Et neque certo
scio, si vocabularium Graecum habeas. Si enim illo cares, rescribito
curabo statim ad te deferri. Caeterum velim commendatum me habeas
dominis tuis, doleoque cum utroque non maiorem esse familiaritatem.
Non dubito autem pro conventu tam celebri empturos Hieronymi
opera, qui tantopere eremum illustravit et revera lustravit. Audio
M. Melchiorem Uriae parrochianum; qua in re maxime mihiipsi et
bonis literis gratulor et tibi praesertim, quod ubique bonos promoves.
Sunt mecum iuvenes triginta et vix ulli maiori angustia, quam Glareani:
paucos nummos mittunt, et praesertim ii, qui bene habent.
Multa scribere statueram, sed nonnulla exciderunt; alio modo forsitan
commodiori longior ero.
Vale.
Basileae anno Christi M.D.XVI. ad octavum Calendas Novembreis.
Omnes discipuli mei salutare te iusserunt. Et ignosce celeritati.
Uldrico Zuingli, philosopho et theologo.