Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 20

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

20

<< Nr. 19 | Index | Nr. 21 >>

Absender: Tschudi, Petrus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 8 XI 1516

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 49-50




--49--

Uldrico Zuinglio Petrus Scudus S. D.
Accepi literas tuas iamdudum desyderatas, vir humanissime, plane
consolatorias simul ac tristia afferentes nuntia, quibus necdum diligenter
revisis divinus quidam erga te ἔρος [!], nescio quo instigante
numine, incesserit. Unicus enim tu iam es, qui pro nobis agas patrocinium,
et id quidem ita strenue, ut praesens quoddam te mihi numen
praestes, taceo, quod iure dixerim: ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον. Et
si nulla tua erga nos essent merita, vel hoc unum perpetuo te mihi
devinciret, quod tu, qui apud omnes es notissimus ac simul in omni
scientiarum genere peritissimus, non dedignaris ad inferiorem te, immo
etiam sordidissimum ac penitus ἄμουσον scribere, ut certe appareat,
quam sis comis, quam festivus, quam denique humanus. Sed et id
penitus mihi flendum: de vix ferenda fratris mei valetudine ex te
audio, qua profecto magis crucior curis, quam si eadem me incidisset.
Nil sane est, quod curiosius menti obversetur, ne ἀμφιθαλὴς ἔρος [!]
inter me et illum morte dirimatur. Is enim, ut potest, apud patrem
me fovet; fovet autem haud segnius quam germanus alter. Sed video

--50--

omnes, et parentem et fratres, huc tendere, ut magisterii coroner insigniis [!],
teque id Valentino consulere ex literis intellexi. Quod
revera quam germane mihi consultum sit, ignoro. Novisti, quam tenellae
aetatis sim, immaturae videlicet hisce honoribus, qui, si a puerilibus
[!] nescio quas sophisticas nugas imbibero, quis sciet, immo quis
nesciet, qualis sim tandem evasurus. Tuum igitur velim aperias consilium,
quid agendum mihi potissimum censeas; quo si subveneris, non
mediocrem habebo tibi gratiam, quoad vixero; ac patri nostro id negotii
diligentius explanes, rogatum te velim amicissime. Is profecto
(ut nosti) ignarus huius rei est; saepius enim (ut vera profitear) ad
huiuscemodi gloriolas annitentibus βλέπων πεπαίδευμ̓ εἰς τὰ τῶν ἄλλων
κακά. Velim igitur in melius animum transmutare parentem. Sed sero
(ut vereor) sapient Phryges, nec nisi malo accepto: ῥεχθὲν δέ τε νήπιος
ἔγνω.
His vale, et me in tibi amicissimorum catalogum inscribito.
Basileae ex aedibus nostris, sexto Idus Novembrias [!] anno
Christi 1516.
Uldrico Zuingli, viro philosopho et theologo.