Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 166

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

166

<< Nr. 165 | Index | Nr. 167 >>

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: (Mainz)
Datierung: 21

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 376-377




--376--

S. D. Nactus sum concionaturam Moguntinam, ut vocant.
Successi Capitoni. Placet conditio, que honestissima est. Euangelium
audiunt avidissime. Verbum dei alligatum non est. Monachi
incipiunt frigere, tametsi ipsi quoque adnitantur prędicare scripturam.
Domilius Paulum ad Romanos enarrat, sed ita, ut nulla adsit
gratia, nullus nervus Paulinae sapientiae. Frangilius quidam 4
euangelia confundit et meras fabulas immiscet. Piget populum auscultare
somniis illorum, et admonitus est per Capitonem aliquot sermonibus.
Equidem nihil cesso, ut redeat pura doctrina Christi.
Quod olim a te desyderabam de collectaneis in Matthęum, adhuc
desydero. Poteris per Frobenium comode ad me mittere. Incertum
est, quando sim rediturus Basileam, tametsi percupiam; et adhuc
istic sunt libri mei, vel forsan in itinere. Lutherum hic combussimus
ex decreto pontificis, sed ridicule. Et sunt, qui deierent, non

--377--

fuisse Lutherum, sed Silvium Aeneam; quidam Eccium, aut
Silvestrem fuisse asseverant. Quicunque fuerit, facta est hec contumelia
Martino. Parum abfuisset, quin Aleander fuisset iniectus
merdae. Decretum fuit in consilio principum, ut Martinus veniret
Vormatiam redditurus rationem scriptorum. Dii boni, quam obstant
legati Romani! Nolunt, ut audiatur homo hereticus. Minantur multa;
sed frustra, ut opinor, conabuntur. Audiemus brevi, quo res vergat.
Rogo te: si potes, ad me semel scribe de rebus omnibus; vicissim
facturus sum. Iam non licuit melius. Saluta amicos omnes, Leonem,
Osualdum, et si qui sunt alii. 1520, Thomę apostoli.
Caspar Hedio, tuus.
Ulricho Zuinglio, amico integerrimo.