Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 167

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

167

<< Nr. 166 | Index | Nr. 168 >>

Absender: Brassicanus, Johann Alexander

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 7 I 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 421-422




--421--

Salve Udalrice undecunque doctissime atque charissime. Pręteritis
iam tribus perpetuis annis, cum adhuc apud beatę virginis
Eremum ageres, multas ad te literas dedi. Quam doctę fuerint, nihil
equidem pronuntio; scio insigniter humanas fuisse, tum omnibus amicicię
literarię officiis differtissimas. Calculis omnium intellexi, Zuinglium
nemini non quantumvis indocto, modo bonis literis dedito,
respondere. Tandem, quod coniectura quadam arripere potui, re ipsa
ad ambas aures usque expertus sum. Agebam id temporis Constantię,
practicę adipiscendę causa; nam in theoricis iurium studiis
nonnihil iam promovimus. Dabam literas sacrifico cuidam ut indocto
ita omnium perfidissimo; simulabat iis se miraculificam illam virginem

--422--

accessurum; at nihilominus per aliquot dies intra muros delitescebat
plane nesciens, quę forent inguinis et capitis discrimina. Postquam
hęc rescivi, committendum minime duxi, quin ad te scriberem, virum
adeo doctum doctisque omnibus tam egregie faventem. Quod si cuiquam
Zuinglius assidue versatur in ore, certe is est Brassicanus,
Zuinglii encomiastes perpetuus atque adamantinus. Verbis non tantum
hoc agitur negocium. Scripsi Saturnalitiis illis Alcedoniis
panegyrim elegeiacam, ubi omnes Germanię docti suis coloribus illustrantur.
Per gratias illic nostris punctis et tertios et quartos superat
Zuinglius. Basileę iam foeturam Cartander excudit. Brevi
videbis. Quod si Zuinglii eruditioni humanissimae tum humanitati
eruditissimae nondum satisfeci, dubio procul crescentibus annis atque
ingenii dotibus multo reponam foenore. Patruus meus dominus Ludovicus
Brassicanus te mirum in modum laudat atque veneratur.
Non minore canali te Faber noster, doctorum omnium asylum, commendat.
Vale itaque, vir eruditissime. Christus optimus maximus faxit
anni nunc ineuntis felicem aliquando colophonem sortiare. Brassicanus
se Zuinglio tantis nominibus commendat, ut qui semper
commendatissimus esse cupiat. Quam primum poteris, scribe! Non
tam Hero Lęandri sui, quam tuas, hoc est hominis non minus docti
quam synceri, literas expecto.
Constantię ex aedibus domini Ioannis Fabri, literatorum
hospitis cum literatissimi tum liberalissimi. Anno a nato Christo
MDXXI. mensis Ianuarii die VII.
Tuę pręstantię bis per omnia deditissimus,
magister Ioannes Alexander Brassicanus, eques auratus,
poëta et orator a cęsare laureatus, aetatis suę anno XX.
Doctissime docto viro domino Vdalrico Zuinglio,
Duregi parocho optime merito, domino atque amico modis omnibus
venerando. Ad manus suas.