Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 168

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

168

<< Nr. 167 | Index | Nr. 169 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 8 I 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 423-424




--423--

S. Vix respondere ad literas tuas possum, Zingli charissime,
adeo totus sum in moerore ob quotidianas adversariorum infestationes,
quae non aliter me impellunt, quam procellae marinae navem aliquam.
Et tamen, qui illi sint, non nisi ex coniectura novi, atque si nossem,
ne mutire quidem auderem, quia primates nostrae civitatis sunt. Non
ita longe ante hunc diem vocabar a dominis meis prohibebarque, ne
Lutherum discipulis legerem, ne nominarem, imo ne in mentem eum
admitterem: qui tamen neque in scholis, neque in ore mihi unquam
fuerat, nec etiam in animo eo pacto, ut aliquid ex ipso meis vellem
infundere. Quid enim illo opus habenti euangelium, quid habenti
Paulum aliaque novi testamenti quae sunt? Mox deinde talis hic
fiebat concio, nominatim in haereses Lutheri, ut nemo non moveretur
mirifice. Plerique contra me sermonem institutum putabant, quem
tamen ne tantillum quidem adficiebat, utpote nihil ad me pertinens.
Nihilominus, cum mecum Xilotectus senatorem quendam praeteriret,
statim post invectionem sic impetebamur: vos discipuli Lutheriani,
quur non defendistis magistrum vestrum? Nos vero tacendo responderamus.
Insuper in proxima concione, de oranda dominica oratione, hic,
tametsi nihil erat mihi non maxime consentaneum, tamen, quia is, qui
sermocinabatur, invehendi rationem servabat, existimabatur oratio
contra aliquem comparata. Eu, quem suspicarentur, praeter me nemo

--424--

erat. Hinc novi inter populum contra me tumultus, qui intantum
denuo creverunt, ut in senatum pervenerint. Ibi nihil non tractatum
adversus Myconium. Huic Lutherianus eram, illi novorum dogmatum
seminator, illi seductor puerorum, alii nescio quid aliud. Huc
res devenit, ut senatusconsulto vocatus sim iterum ad dominos meos
ad audiendum ea, quae de me fuerant acta per senatores. Haec
scribere epistolam longiorem exposceret, quare nunc supersedeo. Iam
rem putaram in vado esse, et ecce novam inveniunt tragoediam.
Scripsit aliquis literas famosas posuitque nescio quo, ut commodum
dicto concionatori in manus venirent; et hoc quoque mihi adscriptum,
sive discipulis meis. Quae res tamen tam a me est aliena, quam a
te, ita me deus amet! Interim nemo non in me concitatur. Quid
igitur faciam tantis immersus turbationibus? Quo me vertam? Quid
inceptem, ut ex huiusce vexationibus innocens liberer? Nulla diligentia,
nullum officium me eripiet, tametsi iurare audebo ad diligentiam,
qua usque huc usus sum, me nihil addere posse. Sed audi,
quae huius interpretatio: ad ostentationem, inquiunt, me omnia facere.
Consilio igitur, si poteris, me adiuva, per deum immortalem oro. Scio
nunc, quid cogites, me tepidiorem esse in fide erga Christum, quam
putaris. Dico tibi, si Christus non esset, iam olim defecissem;
nihilominus consolationem tuam desydero. Praeterea de ludo Rhetorum
ne verbum quidem constat, imo nescio, quid dicas. "Caput
de ecclesia" mitto. Epistola mea vel limace tardior; quid enim
scriberem sic vexatus, imo sic laboribus scholasticis obrutus? Huc
enim conditio mea recidit, ut, qui prius libere ac lubentissime docuerim,
nunc coactus faciam omnia.
Vale in Christo. Id et mei semper optant. Utingerum salvum
opto, qui nuperrime huc scripsit, quam fortis sis in Christo
praedicando.
Lucernae sexto Idus Ianuarias anno XXI.
Myconius tuus.
Zinglio suo amicissimo.