Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 175

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

175

<< Nr. 174 | Index | Nr. 176 >>

Absender: Nepos, Jacobus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: (ca. 12 III [?] 1521)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 443-444




--443--

Domino Vdalrico Zinglio S. D.
De "Rhetorum" scholis nihil, quod sciam, dixerim; si tamen casus
sic accideret, tuum in hac re consilium sequerer. Uxor mea proxima
est partui, ut iam non commode hinc possim migrare. Nihil tamen
hoc obstaret, quin talem conditionem acciperem. Non minus itaque
tibi gratias agendas duco, quam si iam omnia in tuto essent. De
Geroldo Meyer quod scribis, gaudeo. Itaque si in rem iuvenis
arbitraris esse, neglecto meo privato commodo post festum paschae
fac huc mittatur. Nosti, quanti Burchardum doceam; de illo autem
iuvene faciam, quod vis. Nosti, quam curta sit supellex mea: quare
fido patrono opus est. Pręterea uxor mea est frequens in ministerio,
ut iuvenes sint mundi; est enim ipsa mundiciei non negligens. Dominus
Heinricus Lythi, tibi adiutor, de quodam iuvene e familia
Wirtz mihi tradendo narrabat; qui cum nihil mandati a te haberet,
excusavi, arbitratus, si aut in rem meam aut iuvenis foret, te in hac
re non siluisse. Hoc quicquid est, tuae mando fidei, post hac tuum
consilium sequuturus, quod, cum semel neglexerim, pudet pigetque.

--444--

Volebam fugere labores et molestias, cum totus mundus his plenus sit.
Parentes Burchardi velim admoneri, ut non obliviscerentur, quin filio
vestes mitterent, ne secus, quam par est, sit vestitus. Iuvenes mihi
commissi ad publicum ludum literarium ire permittuntur, donec tenacius
imbibant partium inflectiones; ego autem paedagogi vice fungor.
Frobenius Erasmo caminum aedificat, quem mox affuturum spero.
Id si fiet, scies. Nihil novi apud nos.
Vale.
Quid Vormaci fiat de Lutheri negociis, desideramus scire. Si
quid praestare possum, in quo tibi gratum faciam, iube, impera, coge
Tuus est
Docto domino Vdalrico Zinglio, amico integerrimo.