Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 176

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

176

<< Nr. 175 | Index | Nr. 177 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: Zürich
Datierung: 5 IV 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 445-446




--445--

Rhenano suo S.
Diu nihil literarum abs te accepimus, aliis nimirum iisque gravioribus
districto negociis. Secretarius tamen urbis nostrę retulit,
non nihil tibi animi esse ad nos cum Marco nostro, aliis transcendendi;
cave, aliud capias consilium. Scripsit ad nos hisce diebus
frater Aeberlinus minorita; cui cum respondere vellemus, febris
obstabat; ei itaque refer, literas salvas ad nos esse perlatas. De
febre vero scias, nos dei medicique ope levatum. Est pręterea apud
vos adulescens quidam, monachus Göldly, quem aiunt in Frobenii
commesse tabula, tecum nimirum, cuius mores atque studium genitrix

--446--

eius per te scire cupit et, ut ad nos perscribas omnem rem, summopere
flagitat. Rogo et nobis et illi morem geras; adulescentem interea
recte moneas, si a recto deflexerit. Salvi sint Frobenii, Nepos,
Ambrosius, omnes. Haberem totas naves tecum conferre, and nunc
non est locus.
Vale.
Ex Tiguro die Veneris pascę XXI.
Zuinglius tuus.
Nihil est, quod vereare ad nos scribere; apud nos sunt omnia
tuta, postquam Glycerium istud Romanum abiit; imo ipso pręsente
nihil non tutum erat.
Beato Rhenano, amico carissimo. Gen Basel zum Saessel.