Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 187

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

187

<< Nr. 186 | Index | Nr. 188 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 31 VIII 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 470-471




--470--

Myconio suo S.
Non exciderunt mihi literę tuę, quas vel nunc cum Kilcheimero
nostro vel nuper, cum in Urdorff lavaremus, misisti. Quod autem
hactenus nihil responderimus, his imputa, qui non cessant me perturbare,
quos et dominus turbabit, ut spero. Utingerus, cum ei literas
tuas ostenderem, ita respondit lingua nostra, qua veteres Helvetios
referre solemus - puta, cum tuę literę iuberent hoc pacto: "Interroga
Utingerum, an habeat autoritatem creandi notarios, et quanta
pecunia sit opus" - Wils der Myconius wărden so hed er's wol;
sust gied er gen ander lúten, er heig's nüd, und darff dhes gălds
quam pro scribendo instrumento, quod ipsi non liceret scribere. Reliqua
ne scribere cogar, ipse venias ad martyrum nostrorum celebritatem.
Aderunt Gregorius Vesenius, Ioannes Herus Claronensis,
Leo iste quoque in Heremo rugiens.
Vale, et si tibi unquam persuaserit vel angelus vel dęmon, quod
te non inter primos amem, opto, ut exosus fias uxori (das dir s'wyb

--471--

fyend werde), quam tibi Christus fidam servet et incolumem cum
liberis, Kilcheimero, Xilotecto, reliquis.
Ultima Augusti M.D.XXI. ex Tiguro.
Huldricus Zuinglius.
Kilcheimerus narrabit quędam; quędam ipse, ubi aderis. Supra
modum placet mihi vir iste.
Myconio suo carissimo. -
Gen Lucern, den [!] schuolmeister.