Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 189

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

189

<< Nr. 188 | Index | Nr. 190 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 20 IX 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 474-475




--474--

Zingli suo Glareanus S.
Quas ad me dedisti literas, charissime Uldrice, ad XV. Calendas
Iunii, eas demum ad decimum quartum Calendas Octobris accipio:
ita longum circuit γραῦς ista πολυλόγος. E quibus tamen hoc unum
elicio, non defuisse tibi animum scribendi, tabelliones non adfuisse; et
sane nunc omnia obsepta sunt, quando isti duo reges coelum et
terram bello conturbant, vixque puto vel has ad te venturas literas.
Si tamen veniunt, vides animum meum tibi promptissimum; et quod
nunc brevior sum, in causa est altera epistola bene longa cum sacerdote
isto Tigurino missa, quanquam etiam hoc nunc te scire volo
omneis nos recte valere, me rerum novarum nihil scripturum propter
itinera. A Francis benigne tractamur. Docti omnes me amant.
Graecamur strenue; praecipui Avienus et Herus in hac arena versantur,
Sylvanus unus, Lucernas unus, et Melchior Volmarus
Erythropolita, Urus unus. De canonicatu tuo non minus gaudeo

--475--

quam tu, mihi crede! de hostibus Christi non item, tametsi tu inde
gloriam potius quam quicquam aliud nancisceris. Saluta amicos nostros
omnes, Utingerum, dominum doctorem Engelhart, quem equidem
ob hoc factum in te beneficium mirum amo: fecit ut bonus et honestus
vir; dominum Ioannem Fritz, Binderum nostrum in
primis, Luchserum [!], et si qui sint alii. Scis enim in re hac civilitate,
imo vero occasione uti non incommoda, praecipue apud cives,
quos scio mihi favere. Iam desino garrire.
Vale.
Luteciae ad duodecimum Calendas Octobris anno Christi
MDXXI.
Salutat te S. P. Q. R.
Herus, Galateus et Avienus.
Domino Uldrico Zinglio Doggio, theologo vere Christiano,
ac nobis tanquam fratri dilecto.