Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 190

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

190

<< Nr. 189 | Index | Nr. 191 >>

Absender: Ammann, Johann Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: (ca. IX?) 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 476-477




--476--

Domino Hulderico Zinglio Iacobus Amanus S. D.
Ut possim parere parentis imperio hac in re, nimis vereor, optime
Zingli, ut pistrinum id exarandi perpetuo subeam. Unde tametsi
plurimum laudis et emolumenti proveniat scite rem tractanti, animus
meus tamen omnino reclamat abhorretque, quotiescunque huius conditionis
in mentem venit. Quae quia patri meo honesta visa est et
fructuosa pie amanterque consulenti, odiosius coram adversari non
libuit. Verum hac causa Basileam invisere iussus sum, ut alterius
avunculi sententiam quoque sciter, quid illi optimum factu videretur.
Is tantum abest, in hac sententia ut sit, ut paratus sit omnia benigne
suppetere, victum, contubernium, librorum copiam, priusquam patiatur
ullis viribus ab studiis humanioribus me avelli segregarive. Si minus
in perpetuum id quidem, saltem annis aliquot obtinere conabitur, ubi
equidem per quietem et otium, adscitis in consilium euangelicis literis,
vitae genus aliquod mihi deligam quum naturae meae tum servandae
tranquillitatis [!] animi idoneum. Hanc rem itaque plurimum adiutabit
apud parentem meum, charissime Zingli, autoritas tua gravitasque.
Quae pie supplicanti hac in parte non desit, etiam etiamque rogo
obtestorque. Verum heus tu quasi imprudens harum rerum ignarusque
omnium patrem convenias! Ipsi enim per literas nihil significavi;
consultius enim esse visum est cum patre coram Basileae agere
propediem.

--477--

Vale, ut dignus es, felicissime.
Basileae M.D.XXI.
Domino Hulderico Zinglio, parocho Tigurino,
vita pariter et doctrina sacra venerando, amico primo.