Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 196

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

196

<< Nr. 195 | Index | Nr. 197 >>

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: Bern
Datierung: 28 I 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 490-491




--490--

S. Epistolam tuam literatissimam, integerrime pręcęptor, cum
obviis, ut aiunt, manibus accepissem, non sine foenore magno legi relegique
atque ea admodum delectatus, admodum Christianismo imbutus
convalui, ut nihil supra. Animus enim meus non nihil hac rerum et
hominum varietate deiectus et ad sufferendas iniurias impatiens, hac
tua epistola sic obduruit ad omnia erumnarum genera, ut ęquiorem
iam illis me prębeam, qui nulla penitus iniuria lacessiti (nisi verbum
domini, ut solent, iniuriam interpretentur) se mihi infestissimos praestiterant.
Nisi enim tantopere me tuis exagitasses calcaribus expergefecissesque
torpentem hunc spiritum meum, profecto mox officio concionandi
cessissem (non credis, quas bullas Bernatum magnates certi
eructaverint) meque una cum domino Thoma Wyttenbachio Basilęam,
literis illic politioribus et Grecis et Hebręis invigilaturus,
contulissem. At tua suavi admodum epistola consolatus vires omnes
resumpsi intrepidus atque id mihi tua Christianissima adhortatione persuasi
certo pro temporis huius calamitate satius esse, ut euangelisem,
quam in angulis quibusvis studiis inserviam, donec domino verbum
suum multa virtute muniente Christum, cucullatis nugis longe a
nobis exulem, imo in exilium prope religatum [!], pro virili restituerim;
tunc enim aliquando me piis studiis tutius devovere possum. Meum
nunc est humanitati in me tuę immensas referre gratias, qui inter tot

--491--

tantaque studiorum negocia occupatissimus me suppedaneum tuum
ornatissima illa epistola reficere dignatus es. Nolim a me, nullius
ingenii homine, tam concinnam, tam sententiarum pondere gravem, te
plane dignam exspectes. Sed cum ea te morum clementia preditum
et genuina felicitate noverim expertissime, ut et ab ineruditis literas,
etiam barbaras, summa animi alacritate suscipias, animatior factus,
sepius pro voto meo te semper boni consulturum meis ineptiis obruam.
Cęterum "Sermonem de fide et sanctorum cultu" ex tui ingenii fertilitate
depromptum indies expecto. Importune tamen nolim tua interrumpas
studia; at cum per ocium plene licuerit, propter communem
nobis Christum fac voti compos fiam.
His vale basilice, valeantque confratres tui, domini mei, item
cooperatores tui cum tuis omnibus integriter.
Bernę ex ędibus meis 5. Calendas Februarias. Virginei partus
anno 1522.
Sebastianus, secundam ad Corinthios epistolam aggressus,
immo et Valerius te salvum plurimum desiderant, nec te solum, sed
et Christum in te et tuis. Trempus, amicorum tuorum amicissimus,
una cum conthorali sua honestissima bene valent et te optime valere
cupiunt. Nec est, quo te excuses, quin vel semel pro redimendis
negligentiis, dixerim indulgentiis, Montem Beati petas, nos abunde
visurus.
Vale rursus et salve.
Tuus Berchtoldus Haller, in Christo,
immo ad vota tuissimus.
Ecclesię Tigurinę speculatori Uldricho Zuinglio,
praeceptori suo cum primis observantissimo.