Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 198

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

198

<< Nr. 197 | Index | Nr. 199 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 4 III 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 494-495




--494--

Zinglio suo Glareanus S. D.
Satis incommoda nobis sunt itinera, caetera omnia ex voto;
magno enim plausu iuvenum et civium susceptus sum Basileae. Iam
ad Bernam (ut opinor) commeabo. Erasmus recte valet et tota
doctorum cohors, a quibus omnibus plurimum salutaris. Vehementer
timeo inter Lutherum et Erasmum duellum; quod si evenerit,
quam, dii boni, literarum studium gravabitur, cum perditissimi sophistae
conspitient doctrinae omnis lumina confligere! Causam plane
perspitio animo; verbis explicare neque debeo neque fortassis expedit.
De re mea, si commode potes, ad Bernam perscribito, sin minus,
usque ad meum adventum differre poteris. Neque enim festino magnopere,
et res meae nondum firmatae sunt; tum incertus bellorum eventus
me distinet. Verum quandoquidem ille tecum colloqui cupivit, tu
occasionem non relinquito; neque enim quicquam aliud quam animum
eius cognoscere cupio. Tempus et conditiones non admodum curo.

--495--

Vale et me ama.
Basileae ex aedibus Rheti nostri anno Christi M.D.XXII.
ad quartum Nonas Martias.
Salutato nomine nostro omneis amicos atque ea in re sis, precor,
officiosus. Neque enim omnes nominare possum, Utingerum, Valentinum,
Georgium Chalybeum, Henricum Lutium, immo
vero omneis; molestum sane enumerare omnes.
Domino Vldrico Zinglio, episcopo Tigurino,
amico nostro summo. Tiguri.