Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 200

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

200

<< Nr. 199 | Index | Nr. 201 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: III 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 499-500




--499--

S. Retulit mihi Conhardus te quaesisse ab eo, demigraturus
ne sim Basileam ad Glareanum. Fuit plane novum, quod dixit,
et primo auditum; quamobrem nihil respondi, quam, quod res est, me
hac de re ne somniasse quidem. Addidit tum, quantam mei curam
haberes, si forte queam aliquando redire ad vos. Rogo, istam ne
abiicias; nullibi enim malim esse, quam apud te, et nullibi minus
libenter sum, quam hic, idque tum hominum causa tum aurae. Molesti
sunt mihi illi etiam, dum ab aura corrumpor. Aiunt enim nequicias
meas id commeritas. Verum nugae tales minus me movent,
quam quod omnem sanam doctrinam contemnunt, omnem diligentiam,
qua utor, negligentiam vocant atque adeo, quicquid facio, venenum
est illis. Sed est, in quem omnis spes mea reclinat. Caeterum accepi,
te fuisse apud Erasmum Basileae. De hoc homine, rogo
per deum, aliquid mihi significes nec omittas, quae de epistola mea

--500--

dixit, faciasque hoc quam ocyssime, id est, quum tantum dabitur
ocii.
Vale meque redamato.
Salvum optant te coniux infirma et Felix. Salvi quoque sint
communes amici, in primis Utingerus.
Lucernae anno M.D.XXII.
Myconius tuus.
Domino Huldricho Zuinglio, pastori Tigurinae ecclesiae,
amico primario. - Ben Zurich dem lutpriester.