Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 201

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

201

<< Nr. 200 | Index | Nr. 202 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: (Ende III) 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 501-503




--501--

S. Crebrius ad te scriberem, ni negociis cohiberer, hoc praesertim
tempore, quo nullum momentum est mihi sine labore, et eo molestissimo.
Tum cogito quoque: offendis potius, quam gaudio adficias,
quod semper petere soleam aliquid, et ut minimum rescriptionem.
Quid igitur nunc, inquis, te ad scribendum impellit? Dicam: proximę
tuę literae, quibus adeo rem gratam mihi fecisti, ut consequi verbis
plane nequeam, praesertim quod scripsisti de Erasmo, de quo homine,
ut est doctissimus, ita lubentissime dicere audio, modo relatio fiat
tanto viro condigna. Putaram ego, atque adhuc puto, illi nihil potuisse
obiici, potissimum in re Christiana, quod vitio subiaceret;
verum audio, imo lego, quosdam, quos minime suspicabar, iniquiores
ipsi esse. Pressit Adamus Petrus Terentium, cui praeposuit epistolium,
si non fallor, Hugbaldus ille adeo protervum contra Erasmum
(ita enim ego rem capio), ut vix aliud unquam protervius legerim.
Non veretur illi nomen theologicum adimere, quod, quicquid
faciat in rem Christi, mollius tamen atque delicatius vivat. Indoctior

--502--

mihi videtur, quam ut debeat tam insigni viro detrahere. Tu, velim,
siquando per ocium licuerit, detegas, quidnam tibi videatur. Rumor
est alioqui Erasmum non ita omnibus modis convenire cum Luthero,
minus cum Melanchthone, quod ille adferat quaedam contra scripta
Erasmi, hic vero novas in Paulum moliatur "Paraphrases". Vix
credo rem ita habere. In causa sunt multa, in primis tamen, quod
ferme libris illorum adeo inter se convenit, ut Lutherus dicatur
ansam omnium, quae hactenus fecit, ex Erasmi scriptis cepisse;
Melanchthon vero in "Rhetoricis" suis adeo "Paraphrases" Erasmi
laudat, ut sine pudore alias moliri non posset. Siquid enim pararet,
pararet nimirum melius. Tu dic, quid sentias; fuisti enim apud
Erasmum, ex quo procul dubio hausisti praesens occultissima
quaeque. Adfuit praeterea, ut scis, Conhardus noster; sermonem
fecit. O bellum hominem, bellam concionem et Christianam

--503--

Effecit, ut omnia, quę prius fuerant tumultuosissima, nunc tranquilla
videamus. Tametsi caput nostrum continenter reclamat; minus tamen
valet, quam antea, in dies, uti spero, minus atque minus valiturus inanissimis
suis fabulis. Si audivisses, amantissime Huldriche, Conhardum
clamantem atque abiicientem caput illud corporeum, Romanum
pontificem, in re seria non potuisses risum continere. Absit
a grege Christiano, inquit, ut caput tam lutulentum et peccatis
plenum acceptans Christum abiiciat, qui toties a Paulo caput
ecclesiae ipsius indicatur. Pastorem agnoscamus, non caput, dum
tantum cibum ministret euangelicum, quantum debet; quod si non
faciet, nec pastorem quidem agnoscamus. Omnia haec tanta dixit
maiestate, tanta authoritate, quanta potuisset, qui est Christi spiritu
plenissimus. Integras literas opus foret scribere, si adumbrare tantummodo
vellem hominis os et linguam. Adfuit administrator Eremitanus,
qui me tractavit, ut decet bonum, non ut ego mereor.
Valeant perpetuo illi et tu cum illis in Christo.
Praedicatores tibi male volunt; sed scis hoc, ut puto. Familia
omnis optat te salvum. Adest Glareanus; quid acturus sit, nescio.
Sis meus
Raptim, ex Lucerna anno M.D.XXII.
Myconius tuus.
Magistro Vldrich Zuingli, lutpriester zuo Zurich.