Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 202

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

202

<< Nr. 201 | Index | Nr. 203 >>

Absender: Grüt, Joachim vom

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 6 IV 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 504-505




--504--

Salutem. Rudis hec mea, qua balbutior, Minerva hucusque
vetuit aliquid literarum ad te dare. Scio enim male apud te audire,
quicquid incultum et ingenio tuo amplissimo indignum advenerit. Cum
autem humanitate tua genuina me amicorum tuorum numero, quod
singulari fortune tribuo, ascripseris idque coram ac literis sepius probaveris,
animum sumpsi, confidens, quamvis ipse doctissimus, me imperitum,
doctos tamen intimis visceribus observantem, non aspernaturum.
Binas, quas ad dominum de Anwyl dedisti literas, ab eo

--505--

accepi, legi et sibi pro virili mea declaravi. Modica enim eruditione
adminiculatur, ingenii est capacissimi, et si verborum intellectus eum
fugiat, sensus tamen cognitio non preterit, quodque semel animo concepit,
vena innata, quam ditissimam habet, concinna locupletatur, sua
opportunitate divulgat teque semper tanquam numen predicat; languet
corpore, sed vivit spiritu. Et quod alii iurgiis intentant, ipse rationibus
et scriptura confundit. Non tedeat igitur laboris, eum tibi scriptis
communifacere, ut illis tanquam calcaribus (quamvis per se acer) admonitus
in tui defensionem progrediatur. Ceterum veniet Thurregum
ecclesie maioris Constantiae concionator noviter electus, legationis
munere cum adiunctis fungens. Eundem ex asse tue sortis hominem
et doctum et humanum, misso nunc negotio demandato, benigne
suscipias et tractes; cupit enim ex animo familiaritatis initia tecum
inire et illam corde magis quam verbis et ostentatione, ne alios ledat,
stabilire. Ex paucis plura intelige. Timeo enim insidias ab eo,
quem iure Tantalum nominasti. Per Christum te obtestor, schedam
hanc Vulcano demandes, ne ansam cuiquam contra me prebeam.
Dominum meum et preceptorem Uttingerum, cui multa
debeo, salvum dicito. Audivi eum carne vesci; sed modestie eius
confidens eum excusavi. Utinam a carne consuetudine quasi sua abstineret
Sed habet miser, ut amans ille Plautinus: ioco parcat
uterque.
Ex Constantia 6. Aprilis anno 1522.
Tuus ex animo deditus
Ioachin [!], secretarius.
Honorando viro, sacrarum et bonarum literarum peritissimo
domino Huldericho Zuinglio, plebano Thuricensi, maiori suo
observando. - An pfarrer zu Zurich.