Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 203

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

203

<< Nr. 202 | Index | Nr. 204 >>

Absender: Weiss, Adam

Empfänger: Zwingli

Ort: Crailsheim
Datierung: 12 IV 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 506-507




--506--

Salus tibi et gratia a domino nostro Iesu Christo.
Vir erudite iuxtaque pie. Quod prior ad te facie quidem ignotum,
caeterum fama notissimum scribo, bene feres, scio, quippe qui
Christianae doctrinę assertor et es et diceris constantissimus agnoscisque
ex Paulo nostro te insipientibus iuxta atque sapientibus daebitorem
esse. Estque praeterea functio non dissimilis hac quidem
parte, quod uterque in ministerium verbi asciti sumus, foeliciter utinam,
Christo authore, quod ad me quidem attinet. Scis tu exercitatissimus
in ea palestra, quid mihi tyroni desit, quippe qui ex philosophorum
academiis ac plane obtorto collo in tam splendidam functionem
sum evocatus. Christi tamen favore nactus sum, quod Paulus

--507--

apud Athenienses [cf. Act. 17. 22ff.], populum etsi superstitiosum, non
vero ita intractabilem sequacemque, ut magna sit spes bonae frugis
authore domino messis [cf. Matth. 9. 38]. Arrectis animis ac auribus
hiantes excipiunt, si quid vel per asinam, ut olim, dominus loquitur
[cf. 4. Mos. 22. 28-30]. Non offenduntur novitate, permovente, opinor,
eos ingenita sua vi veritate, cuius simplex est oratio, superis gratiae
Aget suum negotium Christus ac provehet invitis vel inferni portis
[cf. Matth. 16. 18]. At plusquam hec satis apud virum tantum! Si
temerarium videbitur, quod scribo indoctus ad tam eruditum, condonabis
id facile. Urgebat me ac plane currenti calcar addebat amicissimus
mihi, qui et ad te litteras dat, Leonardus Francus, vir Christianae
veritatis sitientissimus, qui pro sua in me benevolentia apud
me omnia potest. Huic ineptias meas irrogabis. Spero aliquando vel
accepta opportunitate te visurum ac eruditissimas tuas contiones auditurum;
tum et liberius et commodius nos mutuo agnoscemus.
Vale in Christo, vir erudite.
Ex Creilßheim XII. Aprilis anni 1522.
Tibi ex animo devotus
Adam Vueiss, parochus in Creilßheim.
Eximio viro domino Udalricho Zuuingle [!],
Christianae theologiae apud Thuricenses praeconi constantissimo,
amico suo in Christo adamato.