Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 204

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

204

<< Nr. 203 | Index | Nr. 205 >>

Absender: Buschius, Hermann

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: ca. 20 IV (1522)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 508-509




--508--

Vdalrico Zinglio suo Hermannus Buschius.
Salve Zingli! Dominus Ioannes Brevuiler, is, qui has meas
tibi reddit, forte me in symposio Basileae acceptum dixit, se ad
tuam dignationem postridie profecturum, rogavitque me, aliquid sibi
literarum ad te darem. Negavi me facturum, quod ex tempore nihil
dignum ad tuam praestantiam scribere possem et ille statim literas
efflagitaret. Cum autem eo magis ille instaret, exui pudorem arreptoque
calamo incondita haec pauca effutivi verius, quam scripsi, fretus

--509--

humanitate tua singulari eciam inepta boni consulentis, quo et illi non
omnino indocto (ut mihi visus est) viro gratificarer et tibi hoc qualicunque
officio ostenderem me tuae humanitatis Basileae mihi nuper
exhibitae memorem esse. Rogo itaque Zinglium meum, omnibus
egregiis dotibus ornatum, ut hunc, qui reddet illi hanc meam infantem
epistolam, suo more, hoc est, humanissime tractet, vel ob hoc, quod
mea hac balbutie ab eo oneratur, hoc maxime tempore, quo minime
oportuit, sibique persuadeat Buschium, quantumvis indocte ad Zinglium
scribat, magnifice tamen ubique de Zinglio loqui et sentire.
Nova si qua delectant te: gustavimus hic duntaxat porcellum lactentem
pauci sacerdotes in dominica palmarum. Hinc sophistae cum suo
antistite tantas excitarunt tragedias, quantas centum homicidia sacerdotum
non commovissent. Audivimus et istic actam, sed tamen non
peractam de te nescio quam Medeam. Scribe, te rogo, paucis nobis
quoque exitum tuae istius fabulae, quo rideamus eciam magis.
Salutat te dominus Vuilhelmus Reblinus, Basileae apud
divum Albinum euangelistes. Plus quam extemporaliter, in feriis
paschalibus.
Doctissimo et humanissimo viro
domino Vdalricho Zinglio, Thuregiorum euangelistae imprimis
orthodoxo catholicoque reddantur. Thuregi.