Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 211

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

211

<< Nr. 210 | Index | Nr. 212 >>

Absender: Xylotectus, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 30 VI 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 526-527




--526--

Ioannes Xylotectus domino Huldricho Zuinglio S. P.
Rem omnem tibi Iodocus aperiet, ut nullo opus esset calamo.
At temperare non possum, quin infoelicitatem meam, quod ore non
possum, saltem manu indicem, eam inquam, qua a doctissimorum
virorum instituto Christianissimo desciscere compellor. Sacerdotiorum
meorum alterum dimittere statui, alterum dominorum arbitrio relinquere,
quo si quoque privatus fuissem, omnia foelicitati adscripsissem. Sed
durius est, quod agitur, nempe capitis periculum, et non modo mei,

--527--

verum etiam sponsae. Tanta enim est amicorum eius stupiditas, ut
ex sola vulgari suspicione eam proscribi fecerint. Quid si rem compertam
habuerint? Quanquam eos non timendos sciam, qui corpus
occidunt [cf. Matth. 10. 28], prestare tamen videtur, ut in hoc [!] Aegypto
cum Abraam sponsam meam sororem dicam [cf. 1. Mos. 20. 2],
ut animę nostrae vivant ob gratiam alterutrius, nec ut nobis solis
bene sit; verum sic toti negotio consultum videtur. Lucernates enim
tractabiliores habebitis, si nulla mei habeatur mentio, et hoc propter
sponsam, cuius cognati tantae sunt et stupiditatis et estimationis, ut
omne hoc negotium apud suos disturbare et studeant et possint, tractabiliores
nimirum futuri, si cum aliis a gente sua res agatur. Consultius
igitur erit nomen meum non interseri, quam cum capitis periculo
totum inficere negotium. Satius itaque erit, ut negotium iam
proditum defendam neglectus, quam insertus elevem; defendam autem
pro viribus. Haec ita divinare futuraque conicere non levis quepiam
suspicio fecit; sed duo urbis nostrae summates, mihi quidem amicissimi,
nempe dominus prepositus ac consulum unus, uxorem meam
adorti plurima in eam rem commenti sunt. Excusationem ita hanc,
mi Huldriche, boni consulas, madentibus oculis oro. Nescis enim,
quanti faciam, a tam docto coetu, a tam Christiano instituto subduci,
sed hoc ad tempus modo. Interim reliquum vitae quomodo terendum
sit, a tuo fratrumque pendebo consilio.
Vale cum Christianissimis fratribus nostris.
Ex Lucerna pridie Kalendas Iulias 1522.
Doctissimo pariter et amicissimo domino Huldricho Zuinglio,
Christianissimo Tigurinorum euangelistae.