Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 212

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

212

<< Nr. 211 | Index | Nr. 213 >>

Absender: Stocker, Bartholomäus

Empfänger: Zwingli

Ort: Zug
Datierung: 5 VII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 528-529




--528--

S.
Cum intellexissem ex Vernero Steiner negocium aliquod,
idque sane Christianum, inter vos tractatum esse, meę tamen voluntatis
non est in hoc iam consentire, quamvis apud me nihil antiquius esse
velim euangelica veritate. Nosti hoc seculum nostrum periculosum
esse, et quantum omnes homines tam episcopi et prespiteri quam laici
(quos nominant) ab euangelica veritate sint alieni; nosti, inquam, eciam
novissimam cecitatem nostram iam instare propter peccata nostra,
quibus deum ad vindictam provocavimus. Ideo timendum est frustra
nos in hac parte laborare et aliud nil agere, quam suscitare populi
cecitatem ac furorem in nos cum nostro periculo. Et cum populus
praecipue apud nos sit insanabilis, non recipiens sanam et veram
doctrinam, ob hoc certe permittendum est nonnihil eorum cecitati et
pertinacię ad tempus aliquod, quod et dominum et apostolos eius

--529--

fecisse novimus. Ob hanc ergo causam meo consilio rem hanc nostram
in aliquod tempus dilatabimus, ac, quando domino placuerit,
vedebimus cum magna victorię gloria ipsam veritatem in orbe triumphantem;
ipse enim dominus custodit eam in secula. Semperque
dominum rogemus, ut mittat operarios veros et synceros in messem
suam [cf. Matth. 9. 38], ut omnes tandem intelligere valeamus, quae sit
altitudo veritatis divinę et quam abominanda temeritas et praesumpcio
humana. In eadem sentencia est Vernerus noster. Fac, ut per
hunc nuncium et literas tuas sciamus mentem tuam.
Iamque vale in Christo domino semper foelix.
Ex oppido nostro Zug die 5. Iulii M.D.XXII.
Bartholomeus Stokerus ac Vernerus Steiner,
fratres tui in omnibus.
Christiano viro Huldrico Zuinglio, fratri in Christo
nobis charissimo.