Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 240

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

240

<< Nr. 239 | Index | Nr. 241 >> 

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 7 X 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 591-592




--591--

Zinglio suo Glareanus S. D.
Vehementer doleo, mi suavissime Uldrice, quod neque in Eremo
te convenire, nec nunc quidem, cum maxime volo, possum. Et illud
sane huius apparatus praepedivit, hoc vero fortunae nescio quis casus.
Ischiaticam medici vocant, quae me etiam ita deiecit, ut aliquot diebus
decubuerim. Valeo nunc utcunque. Sinistro testi timeo ita, ut
neque equo me committere nec pedibus iter facere ausus fuerim, tempore
sane inoportuno tum ob Valentini, tum ob meas nuptias. Tu

--592--

me apud Scudos excusatum habe et apud dominum Geroldseckium.
Gaudebam fore, ut omnium colloquio fruerer; sed fortunae genius res
alio vertit.
Vale et me ama.
Basileae ex aedibus nostris anno Christi M.D.XXII. Nonis
Octobris.
Erasmus, ut opinor, hac hyeme Basileae permansurus est.
Domino Uldricho Zinglio, vere Christiano theologo Tiguri.