Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 246

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

246

<< Nr. 245 | Index | Nr. 247 >> 

Absender: Hummelberg, Michael

Empfänger: Zwingli

Ort: Ravensburg
Datierung: 2 XI 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 606-608




--606--

Salutem in Christo Ihesu. Literas tuas et libellum "De certitudine
verbi dei" mihi nuper Constantię reddidit consobrinus meus
Menlishoferus. Quod ad literas adtinet, certo persuasum habe, non
me tua probare, ut tibi vel tantillum blandiar - hoc enim a me est
alienissimum - sed ut verum perhibeam testimonium veritati. Erasmus
lenis est et mansuetus, quia caro timet capiti, ne periculo illud
subiiciat, nec minus timet amiculis, quod praecipuum amoris indicium
est, et singulari illius benevolentiae tribuendum. Sed quantum bonus
ille hactenus blanda hac lenitate χριστιανισμόν promoverit, tute vides:
vel nihil, vel parum admodum. Quod vero ad libellum ipsum, ut primum
recepi, Augustam misi, a me necdum pellectum. Commodum,
ut reddebatur, ad manum tabellio erat, Augustam profecturus. Per
hunc Adelmannis canonicis Augustanis tramisi, qui tuae cum
eruditionis tum pietatis sunt studiosissimi, strenui reflorescentis euangelii
propugnatores. - "Apologeticon", quem mihi dono miseras, ego
Vuittenbergam Melanchthoni et Blaurero misi per adulescentem
illum tantopere a te et me commendatum. De adulescente haec inter
alia ad me rescripsit Blaurerus: "Adulescentem vero cur non ultro
amplecteremur, qui tam liberali et praestanti indole praeditus longe
etiam exuperat commendationes vestras?" Igitur de eo, quod nobis
optimum videbatur: Lopadio Munsterlingensi, homini plane literato

--607--

et commodo, adiunximus, apud quem, non dubito, sic proficiet,
ut neque expectationem vestram nec se ipse decipiat. De "Apologetico"
vero haec: Habemus tibi gratiam pro dono, quod mittebas;
laudamus Zuinglium, huius muneris autorem, ut qui suas partes
nusquam intermittat. Deus corroboret hominem augeatque vos omnes,
quibus Christi euangelium cordi est, ut tueamini etc. - Libellum
Lutheri in Anglum Latine scriptum si non habes, faciam te eius
lectionis participem. Interim haec lege Melanchthonis "De duplici
magistratu themata", et videbis, quam confuderint cum temporario
spirituale ministerium papistae. Nerobergae cardinalis Saltzburgensis
et apostolicus legatus adversum Lutherum magna molire [!]
feruntur. Legatus coram Ferdinando principe dixit pontificem quatuor
conari, Caesaris et Pompei concordiam, Lutheranae caussae
extinctionem, ecclesiae reformationem et adversum Turcas bellum.
sed parturient montes, et nascetur ridiculus mus. Rhodienses
nunc iterum (ut ferunt) de Turcis triumpharunt XXX m occisis.
E Rhodiensibus iii m tantum desiderata sunt. Si deus pro nobis,
quis contra nos [Röm. 8. 31]? Sed novis copiis Rhodum cinxit Turca
et tertiam oppugnationem meditatur. Pontifex Rhomanus Erasmum
haereticum declarasse fertur. Tigurinos tuos multa in republica sua
reformasse aiunt. Si potes, formulas eius reformationis mihi depingas
(si non omnes, aliquas saltem).

--608--

Fabricium et reliquos tuos, immo nostros Christianos, qui
in euangelii dei verba iurarunt, ex me salutato, et vale ac salve.
E musaeo [!] nostro Ravenspurgi IIII. Nonas Novembris
MDXXII.
Tuus Michael Humelbergius.
Domino Huldricho Zuinglio, Tigurinorum euangelistae,
domino et amico meo singulari. - Zuo Zürich.