Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 248

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

248

<< Nr. 247 | Index | Nr. 249 >> 

Absender: Meyer, Sebastian

Empfänger: Zwingli

Ort: Bern
Datierung: 11 XI 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 611-615




--611--

Plurimum salve, doctissime Zwingli ac frater in Christo amantissime
Libellos per te editos, "De delectu ciborum" videlicet, item
"De coniugio clericorum", duos, quos dono ad me dedisti, gratissimo
accepi animo. Cum voluptate atque profectu legi, preterea crebras
Beretholdo [!] communi nostro amico referente ex te salutationes,
pro quibus ingentes tuę humanitati interim ago gratias, quandoquidem
referre nequeam, quod ignotum atque imbecillum tanta prosequeris

--612--

animi benevolentia, certe non ob aliud, quam quod audieris euangelicę
me favere doctrinę atque ob incredibiles animi tui virtutes. Ego
vero qui sum, ut fęlicibus hiis tuis respondeam dotibus? Animus
tamen erga te meus ingens est. Verum quibus hunc declarem inditiis,
nullę suppetunt vires. Contrivi misellus ego dies iuventutis meę infęlicibus
Scoti argutiis, ubi didici inepte ac barbare loqui, more
achademicorum [!] de omnibus dubitare, nihilo tamen minus dubia
fortissime clamando defendere, ut, cum loqui ignorem, tacere tamen
nesciam. Me vera scribere, ea ipsa epistola probabit abunde, cum,
ut vides, Latine vix paucula quaedam congrue, quod aiunt, ne dicam
ornate, potuerim effari. Terret itaque me multiplex tua ęruditio, linguarum
peritia, sermo tersus et nitidus ac disciplinarum plurimarum
noticia. Nec, ut te palpem, hec scribo, sed ut tacitę tuę et iustę
quidem de mea tarditate querimonię utcunque satisfaciam. Habes
igitur, doctissime vir, quid causę intercesserit, quod hactenus ad te
nihil scripserim, cum tamen ipse pro tua humanitate prior calcar mihi
ad scribendum admoveris. Nunc vero satius existimavi vel barbare
tecum loqui, quam omnino non loqui. Tu igitur boni consulas oro,
cum hoc, quod diu silui, tum illud, quod ineptissime loquor. Iam
quid velim, accipe. Venit superioribus diebus in manus nostras "Adhortatio
praesulis Constantiensis", haud multum absimilis illi, imo,
quantum iudico, eiusdem prorsus farinę, cui abunde et eleganter in
"Archetele" tuo respondisti. Huic nos in vernacula lingua, quum et
ipsa in ea lingua ad nos devenit, scholia sive commentariolum adiecimus,
quo simplices a venenis exitialibus, quibus ea plena est, per
nos admoniti caverent. Visum est nobis, ut anonymus aut ficto nomine
excudatur libellus, ne tyranni illi, quod solent, dolo aut vi

--613--

machinentur in nos quiddam incommodi. Nosti enim et occultos
quandoque discipulos haud parum euangelico profuisse negotio, preterea,
quod cum astutis astutule sit agendum. Movit quam maxime
ad scribendum, quod sacrifici apud nos circumquaque in contionibus
clamitant et vanis terriculamentis simplices terrent, sacrorum administrationem
etiam in mortis articulo sese negaturos hiis, qui libellos
teneant, legant, contra papisticos mores loquantur publice vel occulte,
audacter interminantur, item sepultura ecclesiastica et communibus
ecclesię precibus carituros, atque alia huiusmodi, que mire simplices
exhorrent. Redegimus etiam venena illa in compendium adhibitis
numeris. Preterea exemplar sive ideam veri episcopi adiecimus. Ea
omnia fidei tuę pariter et industrię duximus committenda. Tu itaque
lege et exactam adhibe censuram et, si excudendum putaveris, errata
queęque castiga, quę duriuscula videntur, leni et mitiga, inepta rescinde,
dubiis robur adhibe, cuncta pro animi tui moderare arbitrio. Quod
si absque tui inprimis, deinde chalcographi, demum et nostri pariter
honoris iactura libellum excudi posse non credas, fac tutus ad nos
redeat et, quid de illo censeas, libere nobis pronunties. Sunt alia,
que Beretholdus noster mittit. - Ceterum varii de te, optime
Zwingli, apud nos deferuntur rumores, quibus seram aut prorsus
nullam habemus fidem. Inter cętera, interdictam tibi publicam contionem,
quod equidem vel ultro crederemus, si id per episcopum
Constantiensem factum diceretur; modo ferunt, senatum Tygurinum
in causa esse. A te nos omnium istorum certiores futuros
speramus. Tu constantissime, ut facis, Christum praedica, nihil

--614--

prorsus tyrannicas pertimescens minas, proinde sciens ab eo ipso
tuorum certaminum tibi et victoriam et paratam esse coronam. Nos
quoque ita persuasi sumus Christo ferente opem, ut nullis unquam
tyrannorum simus cessuri minis, quo veritatem euangelicam deseramus.
Verum si quis etiam puer ab euangelica veritate nos aberrare docuerit,
huic tantum abest vel verbo quidem reluctemur, ut ingentes quoque
gratias simus habituri. Iacobita quidam apud nos, ut solent
hii fratres, strennue per Thomam suum papisticas tuetur partes;
parum tamen promovet ille, nisi erga male sanas alioqui vetulas ac
sacrificulos quosdam, quos timor sollicitat, rem suam domesticam
euangelii successu futuram tenuiorem. Ex canonicis atque item sacerdotibus
aliquot, ex senatoribus vero atque civibus complures euangelio
adherent, quemadmodum ex Fabiano disces. Ego quod Paulinas
epistolas in scholis, articulos item fidei pro suggestu pure et ad sensum
genuinum profiteor, a sacrificis quibusdam Bernensibus et
ruralibus, quos vocant, ferme omnibus, hereticorum omnium hereticissimus
hereticorum, parens et magister proclamor, brevi igni exurendus.
Verum ea Christi gratia libens audio, si modo Christi euangelium
quoquo pacto promoveat.
Tu vale in Christo quam diutissime et, quo cepisti, perge quam
fęlicissime.
Ex Berna die beati Martini antistitis anno dominicae incarnationis
1522.

--615--

Beretholdum nostrum ventrosum adpellant hereticum, in malitia
tamen et errore me paulo minorem putant.
Tuus in Christo humilis frater
Sebastianus Meiger, eclesiastes Bernensis,
utinam idoneus.
Consultum nobis videtur, ut caractere aliquo incognito ista excudantur,
ne facile suspicetur, Tyguri esse excusa. Preterea oramus
obnixe, ne cui mortalium pandas eam rem per nos esse tentatam.
Satis enim exploratum habes, quantum subsit periculi.
Doctissimo viro magistro Huldricho Zwingli,
Tygurinę eclesię eclesiasti constantissimo suo in primis colendo.