Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 249

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

249

<< Nr. 248 | Index | Nr. 250 >> 

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 15 XI 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 616-617




--616--

S. Iam diu nihil de te audio, charissime Zingli. Quamobrem
admodum miror, uti res tuae habeant. Non possum enim non mirari,
imo non sollicitus esse de te, quo chariorem in terris non habeo.
Legi "Concionem" proxime missam et inveni Huldrichum sui similimum.
Movit me ob turbas, quas significat. Movisset amplius, nisi
Christus obstaret, quem praedixisse scimus, multa passuros eos, qui
verbum suum in mundum disseminare pergant [cf. Matth. 10. 17-25].
De conventu Beronensi commendaras. Nil egerunt, nisi quod genius
imperavit, propter quem et illic convenerunt ventris animalia. Senium
plaerosque vexat, animula pulsare incipit mox exitura. Voluerunt ergo,
priusquam hoc accideret, semel adhuc convivere atque sese satis contueri,
ne obliti alter alterius faciem in alio saeculo se inter se non
noscerent. Xilotectus forte pluribus hac de re tecum aget. Vis
scire etiam de me? Audi. Nescio iamdudum, quonam evadam. Eremus
nihil promittit, nisi Suici consentiant; sed tam Lucernates
mei ubique me commendant, ut nullibi sit mihi locus vel ad tempus
degendi, nisi hunc inveniam apud vos. Statui igitur, si administrator
per hos dies nil boni renunciabit, adire Tigurum atque ostiatim quaerere,
quod edam, quando video deum ita velle. Missurus eram isthuc
filium, ut Graece disceret a Ceporino per hyemem; verum nondum

--617--

a quopiam perdiscere potui, an is ad vos advenerit. De alio quodam
audio, qui legat Haebraice; at quis sit ignoro, atque illi ignorant, qui
de ipso mihi dixerunt. Sed satis obtudi.
Tu fac valeas in Christo.
Is largiatur, ut queas pugnare contra mundi huius nequiciam in
gloriam suam quam felicissime.
Me redames, volo.
Felicitatem tibi tota domus mea exoptat.
Lucernae XV. Novembris anno M.D.XXII.
Oswaldus Myconius tuus.
Domino Huldricho Zuinglio viro Christianissimo,
concionatori Tigurino, amico observando.