Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 250

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

250

<< Nr. 249 | Index | Nr. 251 >> 

Absender: Kilchmeyer, Jodocus

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 16 XI 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 618-619




--618--

S. Quamquam haud nesciam, amantissime pater, multis gravibusque
negociis te involutum adeo, ut plane sit importunum te et meis
iamiam sollicitari, quo aliena cura alienus adeoque quietior, syncerius
ac diligentiori cum studio Christi servatoris nostri, quod tibi in manibus
est, negocium perficere ac promovere possis: tamen, quandoquidem
et meum Christi esse negotium confido, minus te gravari existimavi,
si consultandi gratia te adorirer inter tot rerum agmina impigre certantem,
siquidem hinc ego facile sperarim et Christo rem te gratam
exhibiturum, si tuis consiliis et auxilio negotium, quod mihi in humeris
est, foeliciter finiatur. Rem sic accipe. Posteaquam secundo vocatus
de Lutheriana, hoc est: Christi, doctrina a me declamata racionem
fecissem in publico, atque ita patria vocatione fecissem, ut placida
omnia nunc nihilque prorsus in posterum tumulti orituri mihi
pollicerer; ecce vulnera iam sanata denuo refricat nomen meum, quod
in "Supplicatione, te autore, ad episcopum Constantiensem" scriptam
[!], velut ex parte autoris, publicare concesseram. Grande namque
flagitium esse contendunt id per me, qui non iam sui, sed praepositi
senatusque iuris sit, admissum etc. Quod tamen et ipsa dierum
dilatio absumpsit tandem; quid namque tam animo infixum, quod non
neglectu temporis obsolescat? Ita demum velut ab omni curarum
onere solutum me quidam et ex unctis insimulant falsae et corruptae

--619--

praedicationis, verba non minus simpliciter quam vere a me prolata
solo invidiae morbo viciantes. Quae res adeo apud plaerosque invaluit,
tot contentiones passim generavit, dum ille accedit laniatorum conviciatorumque
falso de me iudicio, hic contra nititur veritati adhaerens,
ut iam nihil magis necessarium crediderim, quam quod tu nuperrime
de similibus "Sermonem purissimum de beata virgine" a te factum
aedendo fecisti, idem et ego faciam, non tam meum quam Christi
defendens nomen et gloriam. Quod nimirum te consultante et prius
approbante concinnata brevi fiet. Senties autem tum visis nostris, quae
dixerim, quidve corruperint ignavi sordidique. Postremo praecor, si
non alio me nunc promovere potes, digneris tamen me servum tibi
aut Leoni Eremi tum moranti eligere sicque variis laboribus me
de Babilone velut ereptum sublevare. Paratus enim sum, si hoc
feceris, mox canonicatum deserere, neque periculum tibi sit ab imperio
in servitutem deturbatum servum fore inutilem pigrumque ad
iussa. Nulla profecto servitus, sed imperium summum, rem Christi
agere ex animo.
Vale, et petitis accede.
Me totum tibi habeas velim in mortem usque. Nuncii festina
abitio et multa intercepit scribenda et incultas ad te abire fecit literas,
quas tamen boni consule. Cruciat me Myconii nostri indigna sane
deiectio quam vehementissime.
Lucernae 16. die Novembris 1522.
Iodocus Kilchmeyer, tuus totus.
Domino Huldricho Zuinglio, fortissimo Tigurinorum pastori,
optimo suo.