Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 252

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

252

<< Nr. 251 | Index | Nr. 253 >> 

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 28 XI 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 622-624




--622--

Zinglio suo Glareanus S. D.
Epistolam bene longam mittis, quam tamen voluissem, suavissime
Uldrice, multo longiorem; adeo impense gaudebam euangelii rem
feliciter ubique ἀναζωπυρείσθαι [!]. Ad eam, ut potui, breviter respondebo.
Uxorem habeo ex animi mei sententia. Gratia sit Christo
Tibi Xylotectoque ob vestrum in me amorem habeo gratiam haud
mediocrem. Pompa abstinui multis de causis, nec dum facti poenitet.
Socerum et affines benignos invenio. De Macrino quod scimus,
ex Berchtoldi literis scribimus; triumphavit euangelium; canones
pappae ridiculo habiti sunt Salodori cum magna Macrini gloria.
Huttenus nobiscum est, οὐ χαρίεις, ὡς οἴομαι, τοῦ πολυίστορος
ξένος. Cum eo bis pransus sum; mansurus est aliquandiu hic, sed
tutela a magistratu promissa; qua nescio, an indiguerit; eam tamen
habere voluit. Morbo suo nondum liberatus, et in Germania cum
vix aliubi tutus quiescere possit, hic respirandi tantillum spacium
quaerit. Est etiam hic vere generosus vereque Christianus a Cranenberg
[!], quo non vidi quicquam unquam placatius in miseria rerum
omnium. Nam cum a palatino innocenter, ut aiunt omnes, spoliatus
atque exutus ditione tota, nihil tamen ille moeret, et qui consolari

--623--

illum debebant, his ille consolator adest. Oecolampadius item vicinus
meus apud Cartandrum habitat. De episcopo Vislibacchensi
quae scribis, tristi accepi animo. Sed Christo confido bene. Vindex
suae causae propediem aderit. Nec est in universum nomen Helveticum
culpa reiicienda, sed puto sacerdotes aliquot in culpa esse. Nam
quid de Bodelerio illo ac complicibus eius sperandum? Hi sunt,
qui bonos etiam viros atque simplicem plebem illaqueant. Vellem
tamen etiam euangelistas cautos. Nam quorsum attinebat dicere
kuplen pro werben? praesertim tam iniquo tempore, tam caecis atque
malitiosis hominibus, et qui bene dicta male invertunt, aut potius bene
invertunt; nihil enim non invertunt, cum volunt. De Myconio nescio,
an quicquam unquam tibi scripserim. Res universitatis his immutetur
brevi, et sane ignoro, an occasio aliqua illi occurrere hic possit. Ego,
quod in me fuerit, lubens praestitero; promisero nihil, nisi quod praestare
potero. Non sunt mihi ultra xxv iuvenes; quod si mihi maior
numerus accedet, ut propediem spero, conabor ad futurum pascha

--624--

viro providere, honesta ad minimum apud me conditione. Quod si
socer in urbem ex praefectura sua concedet, quod anxie spero, apud
senatum nonnihil potero. Nec plane scio, qua conditione apud dominum
Geroldzseckium est. Tu, si quando poteris, perscribito mihi
omnia; ab ipso enim nihil unquam ea de re accepi. Dominus Erasmus
meas nuptias, cum praesens ob hypocausta esse nequiret, pulcherrimis
duobus nummis, altero Traiani, altero Alexandri Magni,
donavit. Sum mer sanct Antöngi, ich hett niemer me gmeint, das
er so ein eerenman wär gfin. Is sane nunc senecta gravatur, laboribus
tamen nihil remittit. Optarim te diebus aliquot adesse, nec
uspiam quam domi meae. Videres Erasmum, Huttenum, Oecolampadium.
Si uspiam vacet, fac adsis. Literas alligatas tuis velim
diligenter cures, ut Glareanam certo aliquo viro mittantur; nam res
meae cum fratre serio aguntur in iis. Nautae aliquando cessant. Si
cum nullo alio, certo cum legatis nostris, qui iam Thermopolim ad
concilium concedunt, facile mittes.
Vale.
Saluta nomine nostro Conradum Grebelium, Iohannem
Iacobum Ammanum, animulam meam, Ursum Habaeum, adiutores
item tuos, dominos multis ab annis mihi cognitos.
Basileae ex aedibus nostris anno a Christi natali M.D.XXII.
ad quartum Calendas Decembris.
Uxor mea te plurimum salutari iussit.
Si frater meus quicquam rei ad te miserit, in domum bibliopolae
nostri dato. Is, quum saepe Basileam adit, ad me satis tuto deferet.
Domino Uldrico Zinglio, Christiano theologo,
Tigurinae urbis episcopo - Tiguri.