Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 253

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

253

<< Nr. 252 | Index | Nr. 254 >> 

Absender: Eppendorf, Heinrich von

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: (Anfang XII 1522)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 625-626




--625--

S. Libellum tuum a Christophoro librario nobis oblatum, et
quo Germaniae principibus contra Romani pontificis fraudes saluberime
consulis, avidissime complexi sumus, eundem quoque Udalricho
ab Hutten, et religionis et libertatis Germanicae unico vindici,
legendum exhibuimus. Ego, qui olim privatis in me beneficiis plurimum
debeo, nunc intelligo, quam sim nomine communis patriae denuo
tibi obnoxius. Sic pergere debent, quibus nunquam par gratia referri
potest. Quod autem "Consilium" tuum nobis arriserit, paucis abhinc
diebus es intellecturus. Is et enim, quem tu et nomine et vindiciis

--626--

refers, hac in re suum testabitur animum. Interim nos te bene valere
iubemus atque hortamur, ut gloriae Christi nunquam deesse velis,
utcunque obstrepentibus iis, quorum incommodo mundus ad frugem
redire incipit.
Iterum vale, mi charissime Udalriche, atque cura ad nos aliquando
rescribas.
Ex Basilea.
Henricus ab Eppendorf tuus.
Theologo vere Christiano Vldricho Zvinglio,
ecclesiastae Tigurino suo amantissimo.