Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 254

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

254

<< Nr. 253 | Index | Nr. 255 >> 

Absender: Kilchmeyer, Jodocus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Luzern)
Datierung: 4 XII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 627-628




--627--

S. Arbitror esse omnino superfluum magno iam verborum cumulo,
quam unice diligo, uxorem tibi committi, siquidem fides de te spesque
concaepta iam hoc prohibet et dehortatur. Stat igitur firmissime
animus ad literas illam Erasmi Fabritii nostri nuperrime ad me
tuo nomine datas suscipi tractarique. Quando enim diversum sinet
cogitare perspecta iam mihi tua integritas humanitasque fide officioque
semper abunde comprobata? Dant firmam futurorum racionem praeterita.
Iam etsi certus sim, longe te gravioribus occupatum, quam
multis gravari aequum sit: illud tamen unum rei omnino novitas addit.
Fertur apud nos hisce praeteritis diebus duos e monachorum coetu,
dimisso religioso cucullo, seculari amictos vestitu fores tuas adiisse
noctu, ac velut tua opera et consilio maximopere utendum foret,
summa te importunitate evocasse; mox te, ut es paratissimus ad praestanda
cuivis obsequia, promisisse descensum. Caeterum dato et
accepto consilio adiutoris tui retractum: non statim videlicet ad quorumvis
clamores, maxime noctu, prorumpendum, prius rem per se explorandam,
ne in tantis negotiorum undis navigantem te insidiarum
procellae sic incautum obruant et extinguant etc. Qui, ubi descenderit,
estimantes, Zuinglium esse, manus in eum hostiliter protinus

--628--

iniecisse abduxisseque, mortem interminantes. Verum prodita voce,
sese iam deceptos sentientes remque adversus opinionem cecidisse,
relicto eo, auffugisse [!] quam celerrime, ne forte depraehensi, quodt
tibi malum statuere, ipsi experiri cogerentur. Tu fac nos certiores,
obsecramus, verum ne sit, quod modo fabulae faciem prae se ferre
videtur. Postremo dabis semper operam, ut aliquando vel tecum vel
alio quovis loco tuto agere possim tuo auxilio promotus, id quod ex
animo confido. Erasmum nomine meo salutabis, cui e proximo scripturus,
quo vel ipse sentiat, quanti fecerim scripta, qualemque iisdem
me fecerit sibi.
Tu fac, ut diu valeas.
Barbarae virginis MDXXII.
Iodocus Kilchmeyerus, tuus totus.
Domino Huldricho Zuinglio, Tigurinorum euangelistae,
suo optimo.