Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 255

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

255

<< Nr. 254 | Index | Nr. 256 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 8 XII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 629-630




--629--

S. Cogor omnium rerum oblivisci ac unius istius mentionem
facere, quam strenue oportet omissis omnibus agi. Simon, Vitudurinę
functionis paulo ante prędicator, destitutus est. Hoc rescio istoc
die; scripsi autem hęc 8. die Decembris. Suadet socer, ut confestim
legatos mittant Schaplerini ad nos Tigurum, ita ut, si visum erit,
prętereundo senatum Vitudurinum quoque conveniant, apud nos, inquam,
commendationem petituros pro licentiato ad senatum Vitudurinum.
Matura: σπεῖδε βραδέως. Festinare enim oportet eos, qui pro

--630--

commendatione imploranda mittentur. Interea tamen lentius, quamvis
mature, permitto accersiri licentiatum, cui locum impetrabunt periculum
faciendi dicti legati in transitu. Festinationem vero impero, ne
alius commendationem nostri senatus occupet. Grebelii interea et
nos nihil diligentię omittemus. Cętera opus pulcre procedit, paulo
tamen tardius, quam volebas: numquam quicquam elucubravit, et prima
pericula quam sint difficilia, non ignoras. Morę tamen minime pigebit;
nam nobis hercle in his, quę vidimus, satisfacit. Plura scribere nequeo
propter abeuntem nuncium.
Vale.
Ex Tiguro etc. MCCCCCXXII.
Salvi sint Burgouwer, Crassus, omnes boni.
Huldrichus Zuinglius.
An her doctor von Watt, stattarßet zuo Sant Gallen,
sinen lieben herren und fründt.