Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 264

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

264

<< Nr. 263 | Index | Nr. 265 >> 

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 30 XII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 647-648




--647--

Zinglio suo Glareanus S. D.
Multis verbis, cur non scripsisses, te sedulo excusabat bibliopola
tuus, quibus tamen apud me non erat opus; neque enim mihi quoque
vacat semper. Ideoque tu boni alias consule, si quando idem mihi
accidat. De Myconio nescio quae scripseram. Nunc vero e Lucerna
audio Eremum migrasse, ac a Suicis donari quotannis
aureis 30, ab abbate, Mecaenate nostro, 20. Quae res illi bene vortat.
Constitueram eum vocare ad honestam conditionem. At antehac non
licuit. Nunc autem ut liceat, non plane video. Nec enim hos mihi
iratos volo, qui tam bene de me sunt meriti. Necesse autem est, ut
vicarium aliquem habeam, quem, ubi nanciscar, non facile invenio.
Gravem vellem et facundum ac meis moribus acquiescentem. De
Myconio sane despero, quem nusquam tamen magis conspicuum
futurum video, quam ubi doctorum frequentia. Si posset reduci,
neminem aeque optarim. Et sunt, qui Clivanum mihi offerant.
Verum is, quo in me sit animo, scire equidem non possum; coniicere
licet: nam toto septennio, quo abfuit, nihil unquam literarum ad me
scripsit. Accusavi aliquando tarditatem ingenii, cum esset mihi discipulus,
ut excitarem magis iuvenem; atqui aegre hunc tulisse hoc
aiunt idque saepe in conviviis non absque indignatione repetisse.
Quod si talis est, non magnopere eius me torquet desyderium. Tu
de Myconio mihi, ut antea rogavi, scribito.

--648--

Vale felix.
Basileae ad annum Christi M.D.XXIII. Tertio Calendas
Ianuarii.
Dominus dominus doctor Wonneckus cartulam valvis templorum
die ipso nativitatis affixit tam elegantem, quam ipse est homo
elegans, in qua, si modo unam lineam capio, contra Lutherum et
novos hereticos disputaturus est ad octavum Calendas Ianuarias; quem
diem ille designari voluit, nemo nostrum scire potuit, porro ex eo
interrogare prorsus nemo. Faciemus aliquando te eius participem;
nam, ut opinor, primetur brevi ac in alias universitates mittetur, ut
pateat toti mundo, qualis nobis sit gymnasiarches; ita enim se ipsum
in eadem appellitat.
Domino Uldrico Zinglio, vere Christiano theologo,
amico nostro summo.