Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 265

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

265

<< Nr. 264 | Index | Nr. 266 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: (Bünzli), (Gregor)

Ort: Zürich
Datierung: 30 XII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 649-650




--649--

S.
Recte sentis, carissime Gregori, cum putas tibi licere a me,
quęcunque usus requirat, petere; nam ego tuis respondere votis ita
cupio, ut non possim magis, cum ob summam, qua praeditus es, pietatem,
tum ob inveteratam longis annis amiciciam, quibus factum est,
ut communi amico nostro Laurentio Moero, viro iuxta pio atque
docto, ex animi mei sententia cnsilium dederim, nihil veritus quorundam
insidiosas suspiciones. Malui enim ipse me malorum calumniis
obiicere, quam virum tam probe de Christi doctrina sentientem in
rerum suarum naufragium pertrahere; nam sacerdotium istuc, pro quo
ad nos venit, ita extenuatum est, ut vix Euclionem aliquem vel Chremilum

--650--

enutrire possit; taceo, quod pręstantior vir sit, quam qui rei
tantum domesticę curam gerere debeat et non potius magni gregis
esse dux. Adde, quod Rhetiorum Curię docendo Christum longe
plus boni parare potest, quam Tiguro tacendo ac ad sarcinas
sedendo et nos expectando. Quod certe cogeretur; nam verbi ministerium
a senatu nobis commendatum est, a quo munere citra sęnatus
voluntatem sine tumultu deiici non possem. Quid facerem, qum is me
per fidem eliceret, ut consulerem, et tu per amiciciam iuberes? Consului
itaque, ut ad suos redeat nec deserat, nisi dei spiritus iubeat ex
una civitate in aliam fugere [Matth. 10. 23], Rhetos Christo lucrifaciat.
Sic enim apud nos comparatum est, ut, si cum quibusdam
canonicis sentiret, hostem haberet plebem; si contra eos, multum decederet
rei; nam ea, quę promisimus, haud diserte expressimus. Ex
quibus obiter id expiscari potes, quid de Christo sentiant quidam
sacerdotes, atque hoc in urbe tam unanimi consensu recte credente.
Sed fuerunt sacerdotum principes longe infestiores Christo et scribę,
quam Herodes et Pilatus. Quamobrem nihil inconstantię homini
velim imputes: servasset, hercle, cum rerum dispendio fidem, nisi nos
eum hac opinione liberavissemus. Vehementer enim dolebat Curiam
suo euangelista privari, quę unde similem nactura esset, non occurrebat.
Prudentes esse iussit Christus [Matth. 10. 16].
Vale et pauca, quę cum illo de sanctorum, hoc est divorum
intercessione coram contulimus, hominem memorare iube.
Vale iterum.
Ex Tiguro, 3. Kalendas Ianuarias MCCCCCxxiij.
Huldrichus Zuinglius.
(Adresse fehlt).