Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 266

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

266

<< Nr. 265 | Index | Nr. 267 >> 

Absender: Curio, Valentin

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: XII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 651-652




--651--

Valentinus Curio clarissimo viro Huldricho Zuinglio
apud Tigurinos divini verbi concionatori S. D.
Diu sane multumque desideravi, vir ornatissime, aliqua meae
herbescentis officinae foetura studium erga te meum declarare. Verum
cum non occurreret par et meis votis et tuis meritis, malui hoc
qualecunque munusculum offerre, si non perinde splendidum, lepidum
certe et opportunum, nempe Ceporini nostri "De institutione grammatica
compendium", iam de integro non aspernanda, me hercle, accessione
locupletatum, adiectis etiam nonnullis, quibus observationes
tanquam e tabula liceat indicare, omnia sic ἐπιτόμως, sic scite, ut
animadvertam non iniuria tam avide a studiosis et flagitari et coëmi.
Sed enim cui magis conveniebat hocce opusculum nuncupare quam
tibi, harum literarum doctissimo patrono? praesertim cum idem libri
author, noster Ceporinus, tuo quoque auspicio apud Tigurinos ad
munus docendi Graecas et Hebraeas literas ascitus sit. Sic quidem
tu, in illa praeclara urbe vere Christianum episcopum agens, praeter

--652--

hoc, quod populum cum summa laude pura sanaque doctrina instruis,
illud quoque spectas, ut civium tuorum liberi, reipublicae seges, optimis
literis veluti virtutum omnium nutricibus imbuantur. O veram
episcopi functionem! Tales erant veteres quidam nunquam satis laudati,
non quales nostro tempore plerique, aposcopi verius quam episcopi.
᾿Αλλὰ καὶ ταῦτα ταύτῃ. Tuo igitur patrocinio consecratus hic
libellus in manus exeat studiosorum, non quo hac obligatione in totum
me liberem, sed arrabonem relinquam, donec iustum ac legitimum
debitum persolvere concedatur.
Vale. Basileae.