Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 273

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

273

<< Nr. 272 | Index | Nr. 274 >> 

Absender: Macrinus, Melchior

Empfänger: Zwingli

Ort: Solothurn
Datierung: 25 I (1523)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 15




--15--

S. D. Scripseram iam diu ante plenissime, quid in meo negotio
actum esset; sed quia commoditas ad te mittendi literas hactenus nobis
defuit, post vulgatum illum rumorem nonnulla decernendi apud vos
Christianismi negotia decreveram ipse epistola esse. Verum nec hoc
quidem concessum mihi est, quippe urgentibus me passim quum ludi
πράγματοις [!] tum canonicorum meorum importunitate. Summatim
tamen prospere cuncta in hoc successerunt negotio, quod tu plantasti
ac rigasti, deus vero incrementum dedit [1. Cor. 3. 6]. Ut autem singula
acta sint, ex domino Sebastiano Meier intelliges, qui rei huius α
καὶ ω fuit [Apoc. 1. 8]. Deus optimus maximus conatus tuos prosperet.
Saluta Valentinum Scudum et Grebelium, et ecclesiam,
quae apud vos est, Christi.
Salodori ex aedibus nostris 25. Ianuarii ἀυτοσχεδίως.
Melchior Macrinus tuus.
Domino Huldricho Zuinglio, Tigurinae ecclesiae euangelistae,
fratri in Christo carissimo.