Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 276

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

276

<< Nr. 275 | Index | Nr. 277 >> 

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 4 II 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 20-21




--20--

Zinglio suo Glareanus S. D.
Gratulor tibi, immo non tibi, sed euangelio, quod feliciter vicit;
ita benignus est Christus. Ternas nunc mitto literas; ad quas quod
nil responderis, non equidem miror, immo vero, ne sollicitus sis, velim.
Gebuilerus ille, cum audit tragoediam illam et verba turpissima,
quae de te dixit temereque effutivit, a me perscripta Tigurum, iniit
suae sortis consilium. Tandem invenit eundum esse ad decanum
summi templi, qui nunc senioris episcopi munia obit. De sacerdote
Uldrico conqueritur, quod is verba sua aliter, atque dicta sint, interpretetur.
Convocatur sacerdos; pro tribunali sedent in primis ille a
Diesbach decanus, Liechtenfels, Andlow et nescio qui alii
pontifices et vicarii. Porro, ut res gesta erat, a sacerdote dicuntur [!]:
dixisse in te et in nome Tigurinum: "Es sigent buoben und lecker, die

--21--

diß disputation angesechen heigint, und der Zwingli si ein buob und heigi
kätzery gepraedigot". Tum admonitum, ne talia diceret in urbem Tigurinam
et in te; adesse homines hic, qui talia pati nequeant. Cum ab
insania non desisteret, dixisse Glareanum haec statim scripturum, si
rescierit, atque adeo dein dixisse mihi, meque scripsisse. Multa alia
effutivisse dicitur. Sed ad omnia fortassis connivendum erat, si de
hęresi tacuisset, quamquam urbi Tigurinae neutiquam silendum existimo,
quam puto optimo animo haec et voluisse et mandasse. Dicitur
flevisse ante episcopum. Tu videto, quid in re tali agendum censeas.
Ego sane velim obstrui os talibus, qui ubique haereticos euangelicos
appellant. Nunquam interim visus est dochtorculus [!] ille; invisus senatui
alicubi sedet domi suae. Episcopus sane cum audiret civitatem
Tigurinam his verbis petitam laesamque, concilium dimisit. Ego, ut
certus scriberem, adii aurifabrum eum, qui una cum famulo haec audierat.
Uterque idem asseverat constantissime te haereticum appellitasse.
Priorem tamen propositionem sic variant, ut alii dicant, ita eum verba
protulisse: Es wirt niemant uff die disputation gan, dann lecker und
buoben. De te nihil variasse, sed identidem appellitasse ein kätzer und
ketzery geprediget, und eim biderman sin wib entfuert, und by ir kind ge=
hebt, drum daß man üch kein wib heig wellen lassen. Contentio cum
sacerdote aliquamdiu duravit; sed testimonia in eum sunt manifesta,
quamquam famulus plura audierit, quippe cui est familiaris stultus ille
magister, duntaxat de haeresi testatur, quod saepius te haereticum
appellitaverit haereticasque tuas conciones. Bone, si ocium tibi suppetet,
scribito mihi, quid Valentinus noster Glareanae plantet,
quem credo euangelium sedulo praedicare. Sed nolo diutius te obtundere.
Vale felix.
Erasmus pituita vexatur, de quo plura tibi. Tu de illo optima
speres. Bonus est, noster est.
Basileae anno Christi 1523, pridie Nonas Februarias.
Salutat te S. P. Q. R.
Uldrico Zinglio, theologo Christiano. Tiguri.