Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 277

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

277

<< Nr. 276 | Index | Nr. 278 >> 

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: Mainz
Datierung: 10 II 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 22-24




--22--

Salve in Christo. Sive hoc occupationibus ascribam, quę tamen
mediocres sunt, sive tabellariis, quę communis est excusatio, certe iam
diu nullas ad te literas dedi neque tu contra ullas ad me, Zuingli,
in Christo frater charissime. Neque vero tam infirma est amicitia
nostra, ut huiusmodi adminiculis egeat apud eos cumprimis, quos
eadem professio et idem ministerium arctissime conglutinat. Nulla
mihi obrepsit oblivio tui, neque tu patiebaris, etsi hoc ambivissem,
ęditis in publicum aliquot eximiis libellis, partim Germanice, partim
Latine scriptis. Legi "De delectu ciborum", legi "Architelem" contra
Constantiensem bullam, "Apologeticon" videlicet. Supra modum
placuit, ubi olfacere potui, quid tu περὶ τῆς κυανοχαίτου. Nuper vero
amici Basilienses scripserunt decretum per senatores tuos, ut concionum
tuarum publicam reddas rationem, inque hoc vocatos Constantienses.
Neque hoc displicuit, quandoquidem scio te libentissime
hoc facturum vel Petri praecepto [1. Petr. 3. 15]. Et est, quod sperem
inde plurimum utilitatis toti Germanię. Erit hoc pulchrum exemplum

--23--

et aliis civitatibus. Passim enim sunt, qui Christum asserant et huius
nomine seditiosi, irreverentiales, heretici et huiusmodi convitiis sexcentis
traducuntur. De me nihil dico, qui in medio nationis pravę, distortę et
adulterę inque domo ipsa exasperatrice [vgl. Ezech. 2. 8] versor. Hostes
habeo pertinacissimos, qui nullum non movent lapidem, quo me perdant,
non aliter, quam Amasias contra prophetam Amos [Amos 7. 10ff.]
agebat; sed frustra, inquit ille, sine viribus ira. Κύριος ἐμοὶ βοηθός
[Ps. 118. 7]. Rursus vero non desunt, quibus sum bona fragrantia. Vocatus
fui superioribus diebus ad aliquot conditiones non minus honestas;
tamen animus est adhuc hic docere Christum, si ita visum est domino,
sperans non obfuturum rebus innovandis, quando hic metropolis
et prima Germanię cathedra, etsi ubique Christi bonitas et misericordia,
cui mea industria nec vult nec potest modum prescribere. Tu,
quod facis, fortissime vir, leva signum, praedica et noli celare. Cur
enim tandem et perpetuo operarii isti iniquitatis moerere faciunt cor
iusti mendaciter, quem dominus non contristavit, et confortant manus
impii [Ezech. 13. 22]? Gratia deo, qui talem spiritum in te suscitat.
Decretum Nornbergę de instituendo generali concilio, quod intra
spacium anni incipiet, pontifex cogetur annuere, ni velit periclitari
suum in Germanos imperium. Ubiubi fuerit, volente domino conveniemus.
Sunt, qui putant Moguntię futurum, sunt, qui Nornbergę,
et is locus omnium maxime videretur convenire. Senatus istic, ut
audio, omnium prudentissimus et populus pulchre praeditus Christiano
iudicio. Rogaverim te per Christum, ut seriem disputationis tuę
mihi scribas futuris nundinis. Avidissime hoc scire cupit ecclesia
fratrum hic, qui omnes Zuinglium amant, venerantur et adorant,
ego vero inprimis. Inscitia Constantiensium iam olim mihi perspecta.
Ego, qui nihil sum, haud magis curem istos, ὡς εἴ με γυνὴ
βάλοι, ἢ πάϊς ἄφρων etc. . Eximium virum, Cunradum Fabri,
haud dubie a partibus tuis stantem, magistrum Leonem Iudae, et

--24--

quotquot invocant nomen domini [1. Cor. 1. 2], ex me salvere iubeas.
Christus optimus maximus, te diu nobis incolumem servet.
Vale, vale.
Moguntię 1523, 10. Februarii.
Caspar Hedio, concionator Moguntinus.
Clarissimo theologo, Huldricho Zuinglio,
episcopo vere apostolico apud Tigurinos,
fratri suo in Christo charissimo.