Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 278

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

278

<< Nr. 277 | Index | Nr. 279 >> 

Absender: Brunfels, Otto

Empfänger: Zwingli

Ort: Neuenburg im Breisgau
Datierung: 13 II 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 25-26




--25--

Otho Brunfelsius S.D. Vehementer probo constanciam tuam
atque animum illum in te vere invictum et Christianum. Sic perterrendi
sunt hostes Christi, perstandum est, perrumpendum, audendum
Hac una re tantum est opus, ut perseveremus et ne sinamus extorqueri
nobis gladium verbi dei, atque sic fiet, ut sponte concidant
triumphemusque nos. Utinam exemplum tuum ceteri sequantur, qui
iactant ab euangelio se esse! Certe huc ventum est, ut non omnino
sit male sperandum nobis. Passim floret euangelium, preterquam apud

--26--

inferiores Germanos et Brischois. Sed et illis quoque restituet
mentem Christus. Dimidius annus est, quando cum commendaticiis
literis iussit, ut ad te irem, Nesenus, communis noster amicus. Ab
amicis autem retentus sum in opido Nuenburgo, quanquam necdum
desponderim illuc animum, ut eam. Si enim perseveraverit persecucio
illa, que apud nos iam regnat, atque locus mihi fuerit relictus suffugii,
non spernam illud consilium Christi, ut fugiam de una civitate in aliam
[Matth. 10. 23]. Spero autem apud vos liberum mihi esse et scribere
et dicere, que euangelica et sediciosa non sunt. Condicionem meam
tibi scripsit fortasse Nesenus; aut si non scripsit, aliunde aliquando
scies, quam ex me. Credo, si me noveris, sponte aliquando me accersies.
Novarum rerum nunc nihil habeo, nisi quod pessimo omine
captus est senior filius Siccingii ab Palatino tyranno et quidam
eciam alii prime sortis, in quibus omnem spem suam collocaverat
Franciscus. Multa nobis de hoc viro spes fuit, sed ruunt et labuntur
illius omnia, et nedum illius, sed omnium, qui iam euangelium
amplectuntur. Huttenus noster male habet, et nos alii passim profligamur.
Exibilamur per omnes terras, et certe nescio, quid sit mihi
suspicandum mali. Spiritus Christi cum spiritu tuo! Amen.
Bene vale.
Saluta Leonem et omnem Christianum fratrem.
Raptim domo Franciscorum.
Nuiburgi Brischoiorum. Idibus Februariis anni 1523.
Integerrimo ac longe doctissimo Vlricho Zwinglio, concionatori
Tiguriensi, amico candido et pio.