Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 279

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

279

<< Nr. 278 | Index | Nr. 280 >> 

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 14 II 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 27-28




--27--

Zinglio suo Glareanus S. D.
Mirum vero, cur tandiu nihil abs te literarum accipiam. Scripseram
ego tibi de Gebuileri doctoris negotio, id quod ex Christiana
charitate debui, tuam et cuiusvis proximi famam indigne lesam defendere.
Scripsi tamen modeste, atque ita scripsi, ut nihil adderem,
quam quae testibus fide dignis probare possum. Et neque rem exaggeravi,
ut plaerique solent. Denique in id feci, ne aliis plus fidei
dares, qui fortassis plura, quam ego scripserim, retulere; quanquam

--28--

id nimium, quod ille dixit, et quod nescio, an bonus ullus vir vel
ageret vel pateretur. Sentio poenitere eum, ac apud amicos vehementer
detestari, immo vero nescire se, si unquam tam demens fuerit,
ut talia exciderint verba, dicere. Id cum saepe apud amicos quosdam
meos protestatus sit, dolere se, si dixerit, ac revera nescire se,
si dixerit, intercesserunt amici mei, ut id amiciciae darem ac nomine
cum illorum tum meo apud te intercederem, lenires iram, iustam
quidem illam, sed fortassis condonandam amicis, praesertim cum testimonio
bonorum virorum facile is ad palinodiam apud eos, ad quos
talia dixerit, adigi possit et is etiam nunc poenitentia ducatur, quanquam
satis sera, ut verum fatear. Accidit illi, quod plaerumque
senibus delyris: cum omnibus temporibus non admodum frenatae linguae
fuerit, nunc maxime stultescat. Id quod in Woneckio propemodum
adsimile coniicimus. Haec ita a me scripta intelligas velim,
ut ab eo, qui amicis id dederit; sed tamen, ut de tuo tibi iure nihil
derogare voluisse me prorsus putes. Sint tibi omnia integra. Ego
intercedo tantum. Omnia in tuo sint arbitrio. Omnia, ut consultissima
putaveris, facito. Amicis denegare id non potui, quibus obsequi
in tempore prudentis est. Nihil dissuadeo, ne levitatis me quis
arguat. Intercedo tantum, si commodum tibi videbitur, nec illius
causa, qui nunquam quicquam de me meruit, sed amicorum. Tu
omnia boni consulas, etiam atque etiam oro.
Vale felix.
Basileae ex aedibus nostris anno Christi M.D.XIII. ad decimum
sextum Calendas Martias.
Salutat te S. P. Q. Rom., quem nuper egregium institui.
Domino Uldrico Zinglio, theologo vere Christiano,
ecclesiae Tigurinae episcopo, amico nostro summo, Glareanus.