Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 280

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

280

<< Nr. 279 | Index | Nr. 281 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 16 II (1523)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 29




--29--

S. in Christo. Narraverunt mihi fratres, dulcissime Zwingli,
disputationis vestrę totam historiam, et iterum gratulandi materiam
nactus sum. Evenit, ut sperabam, neque certior ulla mihi spes fuit.
Sciebam Christum causam suam non derelicturum; prope est omnibus
in veritate sese invocantibus [Ps. 145. 18]. Caeterum, quod ego non
comparuerim, opinor non opus esse alia excusatione, quam non satis
opportune literas tuas redditas; nam de negociis et hyemis sęvicie non
admodum conquerebar. Verum etiamsi affuissem - ut audio, tam
inermes prodierunt adversarii, ut pręrepta tibi sit occasio robur viresque
tuas experiundi. At quid non imbelle et languidum, quod veritati
se opponit? Quam quia tu semel defensandam suscepisti, certissimum
habes, quod et te tuebitur sęvientibus etiam omnibus inferi
portis [Matth. 16. 18]. Desideratissimum mihi est colloquium tuum;
idcirco, quam primum feriatus fuero, animus mihi est te invisendi, ut
animum meum aliquanto notiorem habeas, quam literę indicare possunt.
Tu interim vale cum omni ecclesia tua ecclesięque tuae magistris,
quorum charitati ac precibus commendatus esse cupio.
Iterum vale.
In die Iulianę martyris.
Tuus Ioannes Oecolampadius.
Vdalrico Zuinglio, Tigurinę ecclesiae vigilantissimo pastori,
suo in Χριστῷ dilectissimo fratri.