Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 281

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

281

<< Nr. 280 | Index | Nr. 282 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Steiner, Werner

Ort: Zürich
Datierung: 19 II 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 30-31




--30--

S.
Non sum nescius, carissime Wernhere, quam recte de Christi
doctrina sentias. Unde hac parte monitore opus non habeo; ita enim
de te persuasus sum sentiendum esse, ut de pio Christi discipulo,
qui cupiat cunctos Christo lucrifacere, nisi quosdam perniciosa cęcitas
in transversum ageret, qui secundum, quod cęci sunt, videntibus etiam
dicunt: videte nobis falsa et vana, praedicate nobis errores, dicite nobis
placentia [Jes. 30. 10]! Christum unicum animarum nostrarum pręsidium
exibilant, Christi praecones contumeliis adficiunt, quin eo (proh
dolor) ferocię veniunt, ut proximum quemque parum humaniter tractent.
Nihil possunt apud quosdam divina iura, humana vero (ius naturę
intelligo, ne forte fortuna putes me de Antichristorum traditionibus
loqui) ita proculcant, ut de eis nihil melius, quam de crocodilis,
tigridibus, leonibus, ursis sperare audeam. Sed sunt ista mundi huius
mala, quibus deus fideles suos probat. In Christo dico, non mentior
[Röm. 9. 1], nullum nos dolorem tantopere macerare, atque quorundam
Helvetiorum incredulitatem; ea me omni momento comitatur, flagellat,
terret, non certe, quod mihi male timeam, sed quod illis. Iam enim
veluti ob oculos volat omne genus mali; nam malignitas non longe abest,
apud proximum quemque habitat; pęnę autem et adflictiones adeo minaciter
nos expectant, ut, si nos pro sua atrocitate aliquando excipiant,
vereor [!], ne non ferre possimus, et tamen ferre cogamur [1. Cor. 10. 13].
Fiat voluntas tua, domine! - Franciscus rem omnem fideliter, non

--31--

dubito, reddidit; quapropter admonitione nostra opus nihil habes. Ego
articulos istos nunc die noctuque laboro, ut explicem. Ibi tu quoque
communem Christum orabis, ut me labi nusquam sinat; erit
enim veluti farrago omnium opinionum, quę hodie controvertuntur.
Scribo autem Germanice; nam conclusiones quoque Germanica lingua
prodierant. - Faber Constantiensis vehementer audax est ad
effutiendum, quicquid in buccam venerit; sed nactus erit aliquando
ultorem et incidet in cotem novacula, quanquam ita inops est sane
doctrinae, ut mihi videatur, quicquid aliquando doctus fuit in re
Christiana, dedidicisse Romę, nec iniuria; quid enim Rhomę cum
Christo? Hunc si illo ausus fueris portare, mirum, ni vapules. Novi
nihil est, quod scire te magnopere referat; si vero quid occurret,
certiorem reddam. Constantia suum apostolum habet, Vannium,
praedicatorem, quem etiam contra pontificos scribas et Pharisęos
fortiter defendit; hinc futurum spero, ut fori Constantiensis rabulę
sint brevi minores futuri.
Saluta nostro nomine Bartholomaeum Stockerum, et quę
apud vos est, Christi ecclesiam, quam et firmabis indesinenter sana
doctrina et docebis, ne sibi metuant, tametsi pusillus grex sint [Luc.
12. 32]. Ego enim tot negociis implicor, ut hac vice nihil ad eam
scribere liceat; qum vero dabitur, lubens ad eam scribam. Servet te
Christus cum ea incolumem.
Ex Tiguro 19. die Februarii MDXXIII.
Huldricus Zuinglius, tuus.
Pisces optimos misisti dono, gratia deo, qui, ut gustum delectant,
ita animam letificant, quod ab amico tam nostri studioso missi
sunt. Hęc ab utroque tibi dicta accipe, puta, tam a Leone quam
a nobis.
Iterum vale.
An den wolgelerten meister Wernher Steiner zuo Zug,
sinen günstigen herren.