Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 282

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

282

<< Nr. 281 | Index | Nr. 283 >> 

Absender: Brassicanus, Johann Alexander

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 20 II 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 32-33




--32--

῾Υγιαίνειν. Quum nuper Constantiam venissem, eruditissime
Zuingli, reperi apud Fabrum meum (sic enim apellare soleo,
quemcunque tandem honestissimorum studiorum societate mihi devinxero)
epistolam quandam tuam, ut amicam ita et amicis omnibus exhibendam.
Quam cum integram perlegissem, nimirum ita tibi deditus,
ut summa cum attentione, quicquid ex officina tua prodierit, evolvam,
admiratus sum et ingenii tui dexteritatem et iudicii non vulgaris integritatem
inęstimabilem. At unum est, quod isthic mire mihi displicuit,
si tamen hoc est displicere, quod in tali amico cupias emendatum
esse, qui cęteros item velit et possit emendare. Atque is est ille
scopulus, in quem te nolim impingere, pręsertim qui tam inconcussa
sententia regulam illam euangelicam tueare. Minaris Fabro nostro
nescio quas invectivas. Addis aliquot e doctis tecum expostulasse,
quo mores illius omnes tanquam in tabula depictos orbi proponas;
quasi sit hoc euangelicum hominem esse statim traducere, quem non
possis in tuam sententiam perducere. Nosti, mi Zuingli, quam verum
sit hoc Platonicum, si tamen non Plutonicum videbitur illis, qui
bonarum literarum caussam tam odioso negocio coniunxerunt: φθόνος
ἔξω θείου χοροῦ ἵσταται; neque ego ignoro, quam eruditionem tuam
insigni modestia pręmunieris. Quamobrem, si quid est, quod per

--33--

Christum a te queam exorare, certe nihil est uspiam, quod tantopere
cupiam, quam ut a Fabro nostro tibi temperes, homine tantum
laudando, quantum intelligi virtus potest. Quod si me tanquam Homericam
illam Palladem postica monitione condocefacientem aversaris
ac in Fabro deturpando perrexeris, ego quidem, quod ad me
pertinet, Fabro meo non deero neque parvo cum vitio deesse potero,
quanquam illi pręsidiis euangelicis ampliter instructo nihil opus sit
nostris machinis. Audio iam vulgum etiam exclamare nihil aliud
euangelium esse quam pacem atque tranquillitatem. Porro quęnam
gravior tempestas, quis turbo perniciosior esse poterit, quam hominem
iuxta doctum ac innocentem mundo deridendum propinare! Hęc ad
te scribo, mi Zuingli, quo conceptę dudum de te honorificę opinioni
strenue respondeas, ne fors arrepto calumniandi negocio ab euangelica
synceritate excidas.
Bene vale et nos ama, quiqui te semper observabimus, si tamen
ipse te, quod soles, observaris.
Ex Constantia anno a nato Iesu MDXXIII Februarii die XX.
Tuus ex animo Ioannes Alexander Brassicanus,
literarum doctor.
Eruditę pietatis ac pię eruditionis Huldericho Zuinglio,
amico cum primis observando. Duregi.