Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 290

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

290

<< Nr. 289 | Index | Nr. 291 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Alber, Matthaeus

Ort: Zürich
Datierung: 19 III 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 51-52




--51--

S.
Nihil est, vir in Christo carissime, quod nos huc audacię impellere
potuisset, ut ignotum literis adoriri auderemus, quam una fides,
quam te adserit presentium lator tam candide prędicare. Macte
virtute, cave pergere desistas! Hęc est pugna, quę te decet, quę te
Christo tamen gratum, licet hominibus ingratum, reddat. Non est
praeterea, quod te vehementer extimulem, sua sponte currentem. Adsit
oro Christus, qui ut increduli principes, qui apud vos sunt et
sęviunt, ad se convertantur efficiat; et servet te Christus optimus
maximus incolumem. Plura per negociorum tumultum scribere non
potui. Quanquam hocipsum, quod scripsi, Bertoldo Hallero negare

--52--

non potui, qui me peculiariter in literis suis hortatus est, ut vel
tantillum monumenti nostri ad te darem; quo amiciciam haud temere
cęptam nobiscum audeas fęlicius et amplificare et ornare.
Vale.
Ex Tiguro 19. Martii MDXXIII.
Orabis deum item pro me, ut gressus nostros dirigat. Commenda
me fidelibus tuis fratribus.
Huldrych Zuinglius tuus et omnium, qui Christi sunt.
Demm frommen gotzdiener und lerer Mattheusen, predicanten des
euangelii Christi zuo Rutlingen, sinem bruoder in Christo Iesu. - Gen
Rutlingen in Schwaben.